|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod passio Christi non
causaverit nostram salutem per modum satisfactionis. Eiusdem enim
videtur esse satisfacere cuius est peccare, sicut patet in aliis
poenitentiae partibus; eiusdem enim est conteri et confiteri cuius est
peccare. Sed Christus non peccavit, secundum illud I Pet. II,
qui peccatum non fecit. Ergo ipse non satisfecit propria passione.
2. Praeterea, nulli satisfit per maiorem offensam. Sed maxima
offensa fuit perpetrata in Christi passione, quia gravissime
peccaverunt qui eum occiderunt, ut supra dictum est. Ergo videtur
quod per passionem Christi non potuit Deo satisfieri.
3. Praeterea, satisfactio importat aequalitatem quandam ad culpam,
cum sit actus iustitiae. Sed passio Christi non videtur esse aequalis
omnibus peccatis humani generis, quia Christus non est passus secundum
divinitatem, sed secundum carnem, secundum illud I Pet. IV,
Christo igitur passo in carne; anima autem, in qua est peccatum,
potior est quam caro. Non ergo Christus sua passione satisfecit pro
peccatis nostris.
Sed contra est quod ex persona eius dicitur in Psalmo, quae non
rapui, tunc exsolvebam. Non autem exsolvit qui perfecte non
satisfecit. Ergo videtur quod Christus patiendo satisfecerit perfecte
pro peccatis nostris.
Respondeo dicendum quod ille proprie satisfacit pro offensa qui exhibet
offenso id quod aeque vel magis diligit quam oderit offensam. Christus
autem, ex caritate et obedientia patiendo, maius aliquid Deo exhibuit
quam exigeret recompensatio totius offensae humani generis. Primo
quidem, propter magnitudinem caritatis ex qua patiebatur. Secundo,
propter dignitatem vitae suae, quam pro satisfactione ponebat, quae
erat vita Dei et hominis. Tertio, propter generalitatem passionis et
magnitudinem doloris assumpti, ut supra dictum est. Et ideo passio
Christi non solum sufficiens, sed etiam superabundans satisfactio fuit
pro peccatis humani generis, secundum illud I Ioan. II, ipse est
propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed
etiam pro totius mundi.
Ad primum ergo dicendum quod caput et membra sunt quasi una persona
mystica. Et ideo satisfactio Christi ad omnes fideles pertinet sicut
ad sua membra. Inquantum etiam duo homines sunt unum in caritate,
unus pro alio satisfacere potest, ut infra patebit. Non autem est
similis ratio de confessione et contritione, quia satisfactio consistit
in actu exteriori, ad quem assumi possunt instrumenta; inter quae
computantur etiam amici.
Ad secundum dicendum quod maior fuit caritas Christi patientis quam
malitia crucifigentium. Et ideo plus potuit Christus satisfacere sua
passione quam crucifixores offendere occidendo, in tantum quod passio
Christi sufficiens fuit, et superabundans, ad satisfaciendum pro
peccatis crucifigentium ipsum.
Ad tertium dicendum quod dignitas carnis Christi non est aestimanda
solum secundum carnis naturam, sed secundum personam assumentem,
inquantum scilicet erat caro Dei, ex quo habebat dignitatem
infinitam.
|
|