|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod passio Christi non
fuerit operata per modum sacrificii. Veritas enim debet respondere
figurae. Sed in sacrificiis veteris legis, quae erant figurae
Christi, nunquam offerebatur caro humana, quinimmo haec sacrificia
nefanda habebantur, secundum illud Psalmi, effuderunt sanguinem
innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum, quas
sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Ergo videtur quod passio
Christi sacrificium dici non possit.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, quod
sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, idest sacrum
signum, est. Sed passio Christi non est signum, sed magis
significatum per alia signa. Ergo videtur quod passio Christi non sit
sacrificium.
3. Praeterea, quicumque offert sacrificium, aliquid sacrum facit,
ut ipsum nomen sacrificii demonstrat. Illi autem qui Christum
occiderunt, non fecerunt aliquod sacrum, sed magnam malitiam
perpetraverunt. Ergo passio Christi magis fuit maleficium quam
sacrificium.
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. V, tradidit semetipsum
pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Respondeo dicendum quod sacrificium proprie dicitur aliquid factum in
honorem proprie Deo debitum, ad eum placandum. Et inde est quod
Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, verum sacrificium est omne
opus quod agitur ut sancta societate Deo inhaereamus, relatum scilicet
ad illum finem boni quo veraciter beati esse possumus. Christus
autem, ut ibidem subditur, seipsum obtulit in passione pro nobis, et
hoc ipsum opus, quod voluntarie passionem sustinuit, fuit Deo maxime
acceptum, utpote ex caritate proveniens. Unde manifestum est quod
passio Christi fuit verum sacrificium. Et, sicut ipse postea subdit
in eodem libro, huius veri sacrificii multiplicia variaque signa erant
sacrificia prisca sanctorum, cum hoc unum per multa figuraretur,
tanquam verbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum
commendaretur; et, cum quatuor considerentur in omni sacrificio, ut
Augustinus dicit in IV de Trin., scilicet cui offeratur, a quo
offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur, idem ipse qui unus
verusque mediator per sacrificium pacis reconciliat nos Deo, unum cum
illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat,
unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat.
Ad primum ergo dicendum quod, licet veritas respondeat figurae quantum
ad aliquid, non tamen quantum ad omnia, quia oportet quod veritas
figuram excedat. Et ideo convenienter figura huius sacrificii, quo
caro Christi offertur pro nobis, fuit caro, non hominum, sed aliorum
animalium significantium carnem Christi. Quae est perfectissimum
sacrificium. Primo quidem quia, ex eo quod est humanae naturae caro,
congrue pro hominibus offertur, et ab eis sumitur sub sacramento.
Secundo quia, ex eo quod erat passibilis et mortalis, apta erat
immolationi. Tertio quia, ex hoc quod erat sine peccato, efficax
erat ad emundanda peccata. Quarto quia, ex eo quod erat caro ipsius
offerentis, erat Deo accepta propter caritatem suam carnem
offerentis. Unde Augustinus dicit, in IV de Trin., quid tam
congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur, quam humana
caro? Et quid tam aptum huic immolationi quam caro mortalis? Et quid
tam mundum pro mundandis vitiis mortalium quam sine contagione carnalis
concupiscentiae caro nata in utero et ex utero virginali? Et quid tam
grate offerri et suscipi posset quam caro sacrificii nostri, corpus
effectum sacerdotis nostri?
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi loquitur de sacrificiis
visibilibus figuralibus. Et tamen ipsa passio Christi, licet sit
aliquid significatum per alia sacrificia figuralia, est tamen signum
alicuius rei observandae a nobis, secundum illud I Pet. IV,
Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini,
quia qui passus est in carne, desiit a peccatis; ut iam non hominum
desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat
temporis.
Ad tertium dicendum quod passio Christi ex parte occidentium ipsum
fuit maleficium, sed ex parte ipsius ex caritate patientis fuit
sacrificium. Unde hoc sacrificium ipse Christus obtulisse dicitur,
non autem illi qui eum occiderunt.
|
|