|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod passio Christi non
fuerit operata nostram salutem per modum redemptionis. Nullus enim
emit vel redimit quod suum esse non desiit. Sed homines nunquam
desierunt esse Dei, secundum illud Psalmi, domini est terra et
plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Ergo
videtur quod Christus non redemerit nos sua passione.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XIII de Trin.,
Diabolus a Christo iustitia superandus fuit. Sed hoc exigit
iustitia, ut ille qui invasit dolose rem alienam, debeat privari,
quia fraus et dolus nemini debet patrocinari, ut etiam iura humana
dicunt. Cum ergo Diabolus creaturam Dei, scilicet hominem, dolose
deceperit et sibi subiugaverit, videtur quod non debuit homo per modum
redemptionis ab eius eripi potestate.
3. Praeterea, quicumque emit aut redimit aliquid, pretium solvit ei
qui possidebat. Sed Christus non solvit sanguinem suum, qui dicitur
esse pretium redemptionis nostrae, Diabolo, qui nos captivos
tenebat. Non ergo Christus sua passione nos redemit.
Sed contra est quod dicitur I Pet. I, non corruptibilibus auro vel
argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae
traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati et
incontaminati, Christi. Et Galat. III dicitur, Christus nos
redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Dicitur
autem pro nobis factus maledictum, inquantum pro nobis passus est in
ligno, ut supra dictum est. Ergo per passionem suam nos redemit.
Respondeo dicendum quod per peccatum dupliciter homo obligatus erat.
Primo quidem, servitute peccati, quia qui facit peccatum, servus est
peccati, ut dicitur Ioan. VIII; et II Pet. II, a quo quis
superatus est, huic et servus addictus est. Quia igitur Diabolus
hominem superaverat inducendo eum ad peccatum, homo servituti Diaboli
addictus erat. Secundo, quantum ad reatum poenae, quo homo erat
obligatus secundum Dei iustitiam. Et haec est servitus quaedam, ad
servitutem enim pertinet quod aliquis patiatur quod non vult, cum
liberi hominis sit uti seipso ut vult. Igitur, quia passio Christi
fuit sufficiens et superabundans satisfactio pro peccato et reatu
generis humani, eius passio fuit quasi quoddam pretium, per quod
liberati sumus ab utraque obligatione. Nam ipsa satisfactio qua quis
satisfacit sive pro se sive pro alio, pretium quoddam dicitur quo se
redimit a peccato et poena, secundum illud Dan. IV, peccata tua
eleemosynis redime. Christus autem satisfecit, non quidem pecuniam
dando aut aliquid huiusmodi, sed dando id quod fuit maximum, seipsum,
pro nobis. Et ideo passio Christi dicitur esse nostra redemptio.
Ad primum ergo dicendum quod homo dicitur esse Dei dupliciter. Uno
modo, inquantum subiicitur potestati eius. Et hoc modo nunquam homo
desiit Dei esse, secundum illud Dan. IV, dominatur excelsus in
regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud. Alio modo, per
unionem caritatis ad eum, secundum quod dicitur Rom. VIII, si
quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Primo igitur
modo, nunquam homo desiit esse Dei. Secundo modo, desiit esse Dei
per peccatum. Et ideo, inquantum fuit a peccato liberatus, Christo
passo satisfaciente, dicitur per passionem Christi esse redemptus.
Ad secundum dicendum quod homo peccando obligatus erat et Deo et
Diabolo. Quantum enim ad culpam, Deum offenderat, et Diabolo se
subdiderat, ei consentiens. Unde ratione culpae non erat factus
servus Dei, sed potius, a Dei servitute recedens, Diaboli
servitutem incurrerat, Deo iuste hoc permittente propter offensam in
se commissam. Sed quantum ad poenam, principaliter homo erat Deo
obligatus, sicut summo iudici, Diabolo autem tanquam tortori,
secundum illud Matth. V, ne forte tradat te adversarius tuus
iudici, et iudex tradat te ministro, idest Angelo poenarum crudeli,
ut Chrysostomus dicit. Quamvis igitur Diabolus iniuste, quantum in
ipso erat, hominem, sua fraude deceptum, sub servitute teneret, et
quantum ad culpam et quantum ad poenam, iustum tamen erat hoc hominem
pati, Deo hoc permittente quantum ad culpam, et ordinante quantum ad
poenam. Et ideo per respectum ad Deum iustitia exigebat quod homo
redimeretur, non autem per respectum ad Diabolum.
Ad tertium dicendum quod, quia redemptio requirebatur ad hominis
liberationem per respectum ad Deum, non autem per respectum ad
Diabolum; non erat pretium solvendum Diabolo, sed Deo. Et ideo
Christus sanguinem suum, qui est pretium nostrae redemptionis, non
dicitur obtulisse Diabolo, sed Deo.
|
|