|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod esse redemptorem non sit
proprium Christi. Dicitur enim in Psalmo, redemisti me, domine
Deus veritatis. Sed esse dominum Deum veritatis convenit toti
Trinitati. Non ergo est proprium Christo.
2. Praeterea, ille dicitur redimere qui dat pretium redemptionis.
Sed Deus pater dedit filium suum redemptionem pro peccatis nostris,
secundum illud Psalmi, redemptionem misit dominus populo suo;
Glossa, idest Christum, qui dat redemptionem captivis. Ergo non
solum Christus, sed etiam Deus pater nos redemit.
3. Praeterea, non solum passio Christi, sed etiam aliorum
sanctorum, proficua fuit ad nostram salutem, secundum illud Coloss.
I, gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt
passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia.
Ergo non solum Christus debet dici redemptor, sed etiam alii sancti.
Sed contra est quod dicitur Galat. III, Christus nos redemit de
maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Sed solus Christus
factus est pro nobis maledictum. Ergo solus Christus debet dici
noster redemptor.
Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquis redimat, duo requiruntur,
scilicet actus solutionis, et pretium solutum. Si enim aliquis solvat
pro redemptione alicuius rei pretium, si non est suum, sed alterius,
non dicitur ipse redimere principaliter, sed magis ille cuius est
pretium. Pretium autem redemptionis nostrae est sanguis Christi, vel
vita eius corporalis quae est in sanguine, quam ipse Christus
exsolvit. Unde utrumque istorum ad Christum pertinet immediate
inquantum est homo, sed ad totam Trinitatem sicut ad causam primam et
remotam, cuius erat et ipsa vita Christi sicut primi auctoris, et a
qua inspiratum fuit ipsi homini Christo ut pateretur pro nobis. Et
ideo esse immediate redemptorem est proprium Christi inquantum est
homo, quamvis ipsa redemptio possit attribui toti Trinitati sicut
primae causae.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa sic exponit, tu, Deus
veritatis, redemisti me in Christo clamante, in manus tuas, domine,
commendo spiritum meum. Et sic redemptio immediate pertinet ad hominem
Christum, principaliter autem ad Deum.
Ad secundum dicendum quod pretium redemptionis nostrae homo Christus
solvit immediate, sed de mandato patris sicut primordialis auctoris.
Ad tertium dicendum quod passiones sanctorum proficiunt Ecclesiae,
non quidem per modum redemptionis, sed per modum exhortationis et
exempli, secundum illud II Cor. I, sive tribulamur pro vestra
exhortatione et salute.
|
|