|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod passio Christi non
fuerit operata nostram salutem per modum efficientiae. Causa enim
efficiens nostrae salutis est magnitudo divinae virtutis, secundum
illud Isaiae LIX, ecce, non est abbreviata manus eius, ut salvare
non possit. Christus autem crucifixus est ex infirmitate, ut dicitur
II Cor. XIII. Non ergo passio Christi efficienter operata est
salutem nostram.
2. Praeterea, nullum agens corporale efficienter agit nisi per
contactum, unde etiam et Christus tangendo mundavit leprosum, ut
ostenderet carnem suam salutiferam virtutem habere, sicut Chrysostomus
dicit. Sed passio Christi non potuit contingere omnes homines. Ergo
non potuit efficienter operari omnium hominum salutem.
3. Praeterea, non videtur eiusdem esse operari per modum meriti, et
per modum efficientiae, quia ille qui meretur, expectat effectum ab
alio. Sed passio Christi operata est nostram salutem per modum
meriti. Non ergo per modum efficientiae.
Sed contra est quod dicitur I Cor. I, quod verbum crucis his qui
salvi fiunt est virtus Dei. Sed virtus Dei efficienter operatur
nostram salutem. Ergo passio Christi in cruce efficienter operata est
nostram salutem.
Respondeo dicendum quod duplex est efficiens, principale, et
instrumentale. Efficiens quidem principale humanae salutis Deus est.
Quia vero humanitas Christi est divinitatis instrumentum, ut supra
dictum est, ex consequenti omnes actiones et passiones Christi
instrumentaliter operantur, in virtute divinitatis, ad salutem
humanam. Et secundum hoc, passio Christi efficienter causat salutem
humanam.
Ad primum ergo dicendum quod passio Christi, relata ad Christi
carnem, congruit infirmitati assumptae, relata vero ad divinitatem,
consequitur ex ea infinitam virtutem, secundum illud I Cor. I,
quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; quia scilicet ipsa
infirmitas Christi, inquantum est Dei, habet virtutem excedentem
omnem virtutem humanam.
Ad secundum dicendum quod passio Christi, licet sit corporalis,
habet tamen spiritualem virtutem ex divinitate unita. Et ideo per
spiritualem contactum efficaciam sortitur, scilicet per fidem et fidei
sacramenta, secundum illud apostoli, quem proposuit propitiatorem per
fidem in sanguine eius.
Ad tertium dicendum quod passio Christi, secundum quod comparatur ad
divinitatem eius, agit per modum efficientiae; inquantum vero
comparatur ad voluntatem animae Christi, agit per modum meriti;
secundum vero quod consideratur in ipsa carne Christi, agit per modum
satisfactionis, inquantum per eam liberamur a reatu poenae; per modum
vero redemptionis, inquantum per eam liberamur a servitute culpae; per
modum autem sacrificii, inquantum per eam reconciliamur Deo, ut infra
dicetur.
|
|