|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per passionem Christi
non simus liberati a peccato. Liberare enim a peccato est proprium
Dei secundum illud Isaiae XLIII, ego sum qui deleo iniquitates
tuas propter me. Christus autem non est passus secundum quod Deus,
sed secundum quod homo. Ergo passio Christi non liberavit nos a
peccato.
2. Praeterea, corporale non agit in spirituale. Sed passio
Christi corporalis est, peccatum autem non est nisi in anima, quae
est spiritualis creatura. Ergo passio Christi non potuit nos mundare
a peccato.
3. Praeterea, nullus potest liberari a peccato quod nondum
commisit, sed quod in posterum est commissurus. Cum igitur multa
peccata post Christi passionem sint commissa, et tota die
committantur, videtur quod per passionem Christi non simus liberati a
peccato.
4. Praeterea, posita causa sufficienti, nihil aliud requiritur ad
effectum inducendum. Requiruntur autem adhuc alia ad remissionem
peccatorum, scilicet Baptismus et poenitentia. Ergo videtur quod
passio Christi non sit sufficiens causa remissionis peccatorum.
5. Praeterea, Proverb. X dicitur, universa delicta operit
caritas; et XV dicitur, per misericordiam et fidem purgantur
peccata. Sed multa sunt alia de quibus habemus fidem, et quae sunt
provocativa caritatis. Ergo passio Christi non est propria causa
remissionis peccatorum.
Sed contra est quod dicitur Apoc. I, dilexit nos, et lavit nos a
peccatis nostris in sanguine suo.
Respondeo dicendum quod passio Christi est propria causa remissionis
peccatorum, tripliciter. Primo quidem, per modum provocantis ad
caritatem. Quia, ut apostolus dicit, Rom. V, commendat Deus
suam caritatem in nobis, quoniam, cum inimici essemus, Christus pro
nobis mortuus est. Per caritatem autem consequimur veniam peccatorum,
secundum illud Luc. VII, dimissa sunt ei peccata multa, quoniam
dilexit multum. Secundo, passio Christi causat remissionem
peccatorum per modum redemptionis. Quia enim ipse est caput nostrum,
per passionem suam, quam ex caritate et obedientia sustinuit,
liberavit nos, tanquam membra sua, a peccatis, quasi per pretium suae
passionis, sicut si homo per aliquod opus meritorium quod manu
exerceret, redimeret se a peccato quod pedibus commisisset. Sicut
enim naturale corpus est unum, ex membrorum diversitate consistens,
ita tota Ecclesia, quae est mysticum corpus Christi, computatur
quasi una persona cum suo capite, quod est Christus. Tertio, per
modum efficientiae, inquantum caro, secundum quam Christus passionem
sustinuit, est instrumentum divinitatis, ex quo eius passiones et
actiones operantur in virtute divina ad expellendum peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non sit passus secundum
quod Deus, tamen caro eius est divinitatis instrumentum. Et ex hoc
passio eius habet quandam divinam virtutem ad expellendum peccatum, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod passio Christi, licet sit corporalis,
sortitur tamen quandam spiritualem virtutem ex divinitate, cuius caro
ei unita est instrumentum. Secundum quam quidem virtutem passio
Christi est causa remissionis peccatorum.
Ad tertium dicendum quod Christus sua passione a peccatis nos
liberavit causaliter, idest, instituens causam nostrae liberationis,
ex qua possent quaecumque peccata quandocumque remitti, vel praeterita
vel praesentia vel futura, sicut si medicus faciat medicinam ex qua
possint etiam quicumque morbi sanari, etiam in futurum.
Ad quartum dicendum quod, quia passio Christi praecessit ut causa
quaedam universalis remissionis peccatorum, sicut dictum est, necesse
est quod singulis adhibeatur ad deletionem propriorum peccatorum. Hoc
autem fit per Baptismum et poenitentiam et alia sacramenta, quae
habent virtutem ex passione Christi, ut infra patebit.
Ad quintum dicendum quod etiam per fidem applicatur nobis passio
Christi ad percipiendum fructum ipsius, secundum illud Rom. III,
quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius. Fides
autem per quam a peccato mundamur, non est fides informis, quae potest
esse etiam cum peccato, sed est fides formata per caritatem, ut sic
passio Christi nobis applicetur non solum quantum ad intellectum, sed
etiam quantum ad affectum. Et per hunc etiam modum peccata dimittuntur
ex virtute passionis Christi.
|
|