|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per passionem Christi
non simus liberati a potestate Diaboli. Ille enim non habet
potestatem super aliquos, in quibus nihil sine permissione alterius
facere potest. Sed Diabolus nunquam potuit aliquid in nocumentum
hominum facere nisi ex permissione divina, sicut patet Iob I et II
quod, potestate divinitus accepta, eum primo in rebus, et postea in
corpore laesit. Et similiter Matth. VIII dicitur quod
Daemones, nisi Christo concedente, non potuerunt porcos intrare.
Ergo Diabolus nunquam habuit in hominibus potestatem. Et ita per
passionem Christi non sumus a potestate Diaboli liberati.
2. Praeterea, Diabolus potestatem suam in hominibus exercet
tentando et corporaliter vexando. Sed hoc adhuc in hominibus
operatur, post Christi passionem. Ergo non sumus per passionem
Christi ab eius potestate liberati.
3. Praeterea, virtus passionis Christi in perpetuum durat,
secundum illud Heb. X, una oblatione consummavit sanctificatos in
sempiternum. Sed liberatio a potestate Diaboli nec est ubique, quia
in multis partibus mundi adhuc sunt idololatrae, nec etiam erit
semper, quia tempore Antichristi maxime suam potestatem exercebit in
hominum nocumentum, de quo dicitur, II ad Thess. II, quod eius
adventus erit secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et
prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis. Ergo videtur
quod passio Christi non sit causa liberationis humani generis a
potestate Diaboli.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. XII, passione
imminente, nunc princeps huius mundi eiicietur foras, et ego, si
exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Est autem exaltatus
a terra per crucis passionem. Ergo per eius passionem Diabolus est a
potestate hominum eiectus.
Respondeo dicendum quod circa potestatem quam Diabolus in homines
exercebat ante Christi passionem, tria sunt consideranda. Primum
quidem est ex parte hominis, qui suo peccato meruit ut in potestatem
traderetur Diaboli, per cuius tentationem fuerat superatus. Aliud
autem est ex parte Dei, quem homo peccando offenderat, qui, per suam
iustitiam, hominem reliquerat potestati Diaboli. Tertium autem est
ex parte ipsius Diaboli, qui sua nequissima voluntate hominem a
consecutione salutis impediebat. Quantum igitur ad primum, homo est a
potestate Diaboli liberatus per passionem Christi, inquantum passio
Christi est causa remissionis peccatorum, ut dictum est. Quantum
autem ad secundum, dicendum quod passio Christi nos a potestate
Diaboli liberavit, inquantum nos Deo reconciliavit, ut infra
dicetur. Quantum vero ad tertium, passio Christi nos a Diabolo
liberavit, inquantum in passione Christi excessit modum potestatis
sibi traditae a Deo, machinando in mortem Christi, qui non habebat
meritum mortis, cum esset absque peccato. Unde Augustinus dicit, in
XIII de Trin., iustitia Christi Diabolus victus est, quia,
cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen; et utique
iustum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, in eum
credentes quem sine ullo debito occidit.
Ad primum ergo dicendum quod non dicitur sic Diabolus in homines
potestatem habuisse quasi posset eis nocere Deo non permittente. Sed
quia iuste permittebatur nocere hominibus, quos tentando ad suum
consensum perduxerat.
Ad secundum dicendum quod Diabolus etiam nunc quidem potest, Deo
permittente, homines tentare quantum ad animam, et vexare quantum ad
corpus, sed tamen praeparatum est homini remedium ex passione
Christi, quo se potest tueri contra hostis impugnationes, ne
deducatur in interitum mortis aeternae. Et quicumque ante passionem
Christi Diabolo resistebant, per fidem passionis Christi hoc facere
poterant, licet, passione Christi nondum peracta, quantum ad aliquid
nullus potuerit Diaboli manus evadere, ut scilicet non descenderet in
Infernum. A quo, post passionem Christi, se possunt homines eius
virtute tueri.
Ad tertium dicendum quod Deus permittit Diabolo posse decipere
homines certis personis, temporibus et locis, secundum occultam
rationem iudiciorum suorum. Semper tamen per passionem Christi est
paratum hominibus remedium se tuendi contra nequitias Daemonum, etiam
tempore Antichristi. Sed si aliqui hoc remedio uti negligant, nil
deperit efficaciae passionis Christi.
|
|