|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per passionem Christi
non fuerunt homines liberati a poena peccati. Praecipua enim poena
peccati est aeterna damnatio. Sed illi qui damnati erant in Inferno
pro suis peccatis, non sunt per Christi passionem liberati, quia in
Inferno nulla est redemptio. Ergo videtur quod passio Christi non
liberavit homines a poena.
2. Praeterea, illis qui sunt liberati a reatu poenae, non est
aliqua poena iniungenda. Sed poenitentibus iniungitur poena
satisfactoria. Non ergo per passionem Christi sunt homines liberati a
reatu poenae.
3. Praeterea, mors est poena peccati, secundum illud Rom. VI,
stipendia peccati mors. Sed adhuc post passionem Christi homines
moriuntur. Ergo videtur quod per passionem Christi non sumus a reatu
poenae liberati.
Sed contra est quod dicitur Isaiae LIII, vere languores nostros
ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.
Respondeo dicendum quod per passionem Christi liberati sumus a reatu
poenae dupliciter. Uno modo, directe, inquantum scilicet passio
Christi fuit sufficiens et superabundans satisfactio pro peccatis
totius humani generis. Exhibita autem satisfactione sufficienti,
tollitur reatus poenae. Alio modo, indirecte, inquantum scilicet
passio Christi est causa remissionis peccati, in quo fundatur reatus
poenae.
Ad primum ergo dicendum quod passio Christi sortitur effectum suum in
illis quibus applicatur per fidem et caritatem, et per fidei
sacramenta. Et ideo damnati in Inferno, qui praedicto modo passioni
Christi non coniunguntur, effectum eius percipere non possunt.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, ad hoc quod consequamur
effectum passionis Christi, oportet nos ei configurari. Configuramur
autem ei in Baptismo sacramentaliter, secundum illud Rom. VI,
consepulti sumus ei per Baptismum in mortem. Unde baptizatis nulla
poena satisfactoria imponitur, quia sunt totaliter liberati per
satisfactionem Christi. Quia vero Christus semel tantum pro peccatis
nostris mortuus est, ut dicitur I Pet. III, ideo non potest homo
secundario configurari morti Christi per sacramentum Baptismi. Unde
oportet quod illi qui post Baptismum peccant, configurentur Christo
patienti per aliquid poenalitatis vel passionis quam in seipsis
sustineant. Quae tamen multo minor sufficit quam esset condigna
peccato, cooperante satisfactione Christi.
Ad tertium dicendum quod satisfactio Christi habet effectum in nobis
inquantum incorporamur ei ut membra capiti, sicut supra dictum est.
Membra autem oportet capiti esse conformia. Et ideo, sicut Christus
primo quidem habuit gratiam in anima cum passibilitate corporis, et per
passionem ad gloriam immortalitatis pervenit; ita et nos, qui sumus
membra eius, per passionem ipsius liberamur quidem a reatu cuiuslibet
poenae, ita tamen quod primo recipimus in anima spiritum adoptionis
filiorum, quo adscribimur ad hereditatem gloriae immortalitatis, adhuc
corpus passibile et mortale habentes; postmodum vero, configurati
passionibus et morti Christi, in gloriam immortalem perducimur;
secundum illud apostoli, Rom. VIII, si filii Dei, et heredes,
heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur,
ut simul glorificemur.
|
|