|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per passionem Christi
non simus Deo reconciliati. Reconciliatio enim non habet locum inter
amicos. Sed Deus semper dilexit nos, secundum illud Sap. XI,
diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Ergo
passio Christi non reconciliavit nos Deo.
2. Praeterea, non potest idem esse principium et effectus, unde
gratia, quae est principium merendi, non cadit sub merito. Sed
dilectio Dei est principium passionis Christi, secundum illud Ioan.
III, sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Non
ergo videtur quod per passionem Christi simus reconciliati Deo, ita
quod de novo nos amare inciperet.
3. Praeterea, passio Christi impleta est per homines Christum
occidentes, qui ex hoc graviter Deum offenderunt. Ergo passio
Christi magis est causa indignationis quam reconciliationis Dei.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, reconciliati sumus
Deo per mortem filii eius.
Respondeo dicendum quod passio Christi est causa reconciliationis
nostrae ad Deum dupliciter. Uno modo, inquantum removet peccatum,
per quod homines constituuntur inimici Dei, secundum illud Sap.
XIV, similiter odio sunt Deo impius et impietas eius; et in
Psalmo, odisti omnes qui operantur iniquitatem. Alio modo,
inquantum est Deo sacrificium acceptissimum. Est enim hoc proprie
sacrificii effectus, ut per ipsum placetur Deus, sicut cum homo
offensam in se commissam remittit propter aliquod obsequium acceptum
quod ei exhibetur. Unde dicitur I Reg. XXVI, si dominus
incitat te adversum me, odoretur sacrificium. Et similiter tantum
bonum fuit quod Christus voluntarie passus est, quod propter hoc bonum
in natura humana inventum, Deus placatus est super omni offensa
generis humani, quantum ad eos qui Christo passo coniunguntur secundum
modum praemissum.
Ad primum ergo dicendum quod Deus diligit omnes homines quantum ad
naturam, quam ipse fecit. Odit tamen eos quantum ad culpam, quam
contra eum homines committunt, secundum illud Eccli. XII,
altissimus odio habet peccatores.
Ad secundum dicendum quod Christus non dicitur quantum ad hoc nos Deo
reconciliasse, quod de novo nos amare inciperet, cum scriptum sit,
Ierem. XXXI, in caritate perpetua dilexi te. Sed quia per
passionem Christi est sublata odii causa, tum propter ablutionem
peccati; tum propter recompensationem acceptabilioris boni.
Ad tertium dicendum quod, sicut occisores Christi homines fuerunt,
ita et Christus occisus. Maior autem fuit caritas Christi patientis
quam iniquitas occisorum. Et ideo passio Christi magis valuit ad
reconciliandum Deum toti humano generi, quam ad provocandum iram.
|
|