|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christus sua passione
non aperuerit nobis ianuam caeli. Dicitur enim Proverb. XI,
seminanti iustitiam merces fidelis. Sed merces iustitiae est introitus
regni caelestis. Ergo videtur quod sancti patres, qui operati sunt
opera iustitiae, fideliter consecuti essent introitum regni caelestis,
etiam absque Christi passione. Non ergo passio Christi est causa
apertionis ianuae regni caelestis.
2. Praeterea, ante passionem Christi, Elias raptus est in
caelum, ut dicitur IV Reg. II. Sed effectus non praecedit
causam. Ergo videtur quod apertio ianuae caelestis non sit effectus
passionis Christi.
3. Praeterea, sicut legitur Matth. III, Christo baptizato
aperti sunt caeli. Sed Baptismus praecessit passionem. Ergo apertio
caeli non est effectus passionis Christi.
4. Praeterea, Mich. II dicitur, ascendit pandens iter ante
eos. Sed nihil aliud videtur pandere iter caeli quam eius ianuam
aperire. Ergo videtur quod ianua caeli sit nobis aperta, non per
passionem, sed per ascensionem Christi.
Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. X, habemus fiduciam in
introitu sanctorum, scilicet caelestium, in sanguine Christi.
Respondeo dicendum quod clausio ianuae est obstaculum quoddam prohibens
homines ab ingressu. Prohibebantur autem homines ab ingressu regni
caelestis propter peccatum, quia, sicut dicitur Isaiae XXXV, via
illa sancta vocabitur, et non transibit per eam pollutus. Est autem
duplex peccatum impediens ab ingressu regni caelestis. Unum quidem
commune totius humanae naturae, quod est peccatum primi parentis. Et
per hoc peccatum praecludebatur homini aditus regni caelestis, unde
legitur Gen. III quod, post peccatum primi hominis, collocavit
Deus Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam
viam ligni vitae. Aliud autem est peccatum speciale uniuscuiusque
personae, quod per proprium actum committitur uniuscuiusque hominis.
Per passionem autem Christi liberati sumus non solum a peccato communi
totius humanae naturae, et quantum ad culpam et quantum ad reatum
poenae, ipso solvente pretium pro nobis, sed etiam a peccatis propriis
singulorum qui communicant eius passioni per fidem et caritatem et fidei
sacramenta. Et ideo per passionem Christi aperta est nobis ianua
regni caelestis. Et hoc est quod apostolus dicit, Heb. IX, quod
Christus, assistens pontifex futurorum bonorum, per proprium
sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Et
hoc significatur Num. XXXV, ubi dicitur quod homicida manebit
ibi, scilicet in civitate refugii, donec sacerdos magnus, qui oleo
sancto unctus est, moriatur, quo mortuo, poterit in domum suam
redire.
Ad primum ergo dicendum quod sancti patres, operando opera iustitiae,
meruerunt introitum regni caelestis per fidem passionis Christi,
secundum illud Heb. XI, sancti per fidem vicerunt regna, operati
sunt iustitiam, per quam etiam unusquisque a peccato purgabatur quantum
pertinet ad emundationem propriae personae. Non tamen alicuius fides
vel iustitia sufficiebat ad removendum impedimentum quod erat per reatum
totius humanae creaturae. Quod quidem remotum est pretio sanguinis
Christi. Et ideo ante passionem Christi nullus intrare poterat
regnum caeleste, adipiscendo scilicet beatitudinem aeternam, quae
consistit in plena Dei fruitione.
Ad secundum dicendum quod Elias sublevatus est in caelum aereum, non
autem in caelum Empyreum, qui est locus beatorum. Et similiter nec
Henoch, sed raptus est ad Paradisum terrestrem, ubi cum Elia simul
creditur vivere usque ad adventum Antichristi.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Christo baptizato
aperti sunt caeli, non propter ipsum Christum, cui semper caelum
patuit, sed ad significandum quod caelum aperitur baptizatis Baptismo
Christi, qui habet efficaciam ex passione ipsius.
Ad quartum dicendum quod Christus sua passione meruit nobis introitum
regni caelestis, et impedimentum removit, sed per suam ascensionem nos
quasi in possessionem regni caelestis introduxit. Et ideo dicitur quod
ascendens pandit iter ante eos.
|
|