|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christus per suam
passionem non meruit exaltari. Sicut enim cognitio veritatis est
proprium Deo, ita et sublimitas, secundum illud Psalmi, excelsus
super omnes gentes dominus, et super caelos gloria eius. Sed
Christus, secundum quod homo, habuit cognitionem omnis veritatis non
ex aliquo merito praecedenti, sed ex ipsa unione Dei et hominis,
secundum illud Ioan. I, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a
patre, plenum gratiae et veritatis. Ergo neque exaltationem habuit ex
merito passionis, sed ex sola unione.
2. Praeterea, Christus meruit sibi a primo instanti suae
conceptionis, ut supra habitum est. Non autem maior caritas fuit in
eo tempore passionis quam ante. Cum ergo caritas sit merendi
principium, videtur quod non magis meruit per passionem suam
exaltationem quam ante.
3. Praeterea, gloria corporis resultat ex gloria animae, ut
Augustinus dicit, in epistola ad Dioscorum. Sed Christus per
passionem suam non meruit exaltationem quantum ad gloriam animae, quia
anima eius fuit beata a primo instanti suae conceptionis. Ergo neque
etiam per passionem meruit exaltationem quantum ad gloriam corporis.
Sed contra est quod dicitur Philipp. II, factus est obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit
illum.
Respondeo dicendum quod meritum importat quandam aequalitatem
iustitiae, unde apostolus dicit, ei qui operatur, merces imputatur
secundum debitum. Cum autem aliquis ex sua iniusta voluntate sibi
attribuit plus quam debeatur, iustum est ut diminuatur etiam quantum ad
id quod sibi debebatur, sicut, cum furatur quis unam ovem, reddet
quatuor, ut dicitur Exod. XXII. Et hoc dicitur mereri,
inquantum per hoc punitur cuius est iniqua voluntas. Ita etiam, cum
aliquis sibi ex iusta voluntate subtrahit quod debebat habere, meretur
ut sibi amplius aliquid superaddatur, quasi merces iustae voluntatis.
Et inde est quod, sicut dicitur Luc. XIV, qui se humiliat,
exaltabitur. Christus autem in sua passione seipsum humiliavit infra
suam dignitatem, quantum ad quatuor. Primo quidem, quantum ad
passionem et mortem, cuius debitor non erat. Secundo, quantum ad
locum, quia corpus eius positum est in sepulcro, anima in Inferno.
Tertio, quantum ad confusionem et opprobria quae sustinuit. Quarto,
quantum ad hoc quod est traditus humanae potestati, secundum quod ipse
dicit Pilato, Ioan. XIX, non haberes in me potestatem, nisi
datum tibi fuisset desuper. Et ideo per suam passionem meruit
exaltationem quantum ad quatuor. Primo quidem, quantum ad
resurrectionem gloriosam. Unde dicitur in Psalmo, tu cognovisti
sessionem meam, idest humilitatem meae passionis, et resurrectionem
meam. Secundo, quantum ad ascensionem in caelum. Unde dicitur
Ephes. IV, descendit primo in inferiores partes terrae, qui autem
descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos. Tertio,
quantum ad consessum paternae dexterae, et manifestationem divinitatis
ipsius, secundum illud Isaiae LII, exaltabitur et elevabitur, et
sublimis erit valde, sicut obstupuerunt super eum multi, sic inglorius
erit inter viros aspectus eius. Et Philipp. II dicitur, factus
est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et
Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen,
ut scilicet ab omnibus nominetur Deus, et omnes sibi reverentiam
exhibeant sicut Deo. Et hoc est quod subditur, ut in nomine Iesu
omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum.
Quarto, quantum ad iudiciariam potestatem. Dicitur enim Iob
XXXVI, causa tua quasi impii iudicata est, iudicium causamque
recipies.
Ad primum ergo dicendum quod principium merendi est ex parte animae,
corpus autem est instrumentum meritorii actus. Et ideo perfectio
animae Christi, quae fuit merendi principium, non debuit in eo
acquiri per meritum, sicut perfectio corporis, quod fuit passioni
subiectum, et per hoc fuit ipsius meriti instrumentum.
Ad secundum dicendum quod per priora merita Christus meruit
exaltationem ex parte ipsius animae, cuius voluntas caritate et aliis
virtutibus informabatur. Sed in passione meruit suam exaltationem,
per modum cuiusdam recompensationis, etiam ex parte corporis, iustum
enim est ut corpus, quod fuerat ex caritate passioni subiectum,
acciperet recompensationem in gloria.
Ad tertium dicendum quod dispensatione quadam factum est in Christo ut
gloria animae, ante passionem, non redundaret ad corpus, ad hoc quod
gloriam corporis honorabilius obtineret, quando eam per passionem
meruisset. Gloriam autem animae differri non conveniebat, quia anima
immediate uniebatur verbo, unde decens erat ut gloria repleretur ab
ipso verbo. Sed corpus uniebatur verbo mediante anima.
|
|