|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non
assumpserit verum corpus. Dicitur enim Philipp. II quod in
similitudinem hominum factus est. Sed quod est secundum veritatem,
non dicitur esse secundum similitudinem. Ergo filius Dei non
assumpsit verum corpus.
2. Praeterea, assumptio corporis in nullo derogavit dignitati
divinitatis, dicit enim Leo Papa, in sermone de nativitate, quod
nec inferiorem naturam consumpsit glorificatio, nec superiorem minuit
assumptio. Sed hoc ad dignitatem Dei pertinet quod sit omnino a
corpore separatus. Ergo videtur quod per assumptionem non fuerit Deus
corpori unitus.
3. Praeterea, signa debent respondere signatis. Sed apparitiones
veteris testamenti, quae fuerunt signa et figurae apparitionis
Christi, non fuerunt secundum corporis veritatem, sed secundum
imaginariam visionem, sicut patet Isaiae VI, vidi dominum
sedentem, et cetera. Ergo videtur quod etiam apparitio filii Dei in
mundum non fuerit secundum corporis veritatem, sed solum secundum
imaginationem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium
quaest., si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus. Et
si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus. Ergo non
phantasma fuit corpus eius. Et sic patet quod verum corpus assumpsit.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in libro de ecclesiasticis
dogmatibus, natus est Dei filius non putative, quasi imaginatum
corpus habens, sed corpus verum. Et huius ratio triplex potest
assignari. Quarum prima est ex ratione humanae naturae, ad quam
pertinet verum corpus habere. Supposito igitur ex praemissis quod
conveniens fuerit filium Dei assumere humanam naturam, consequens est
quod verum corpus assumpserit. Secunda ratio sumi potest ex his quae
in mysterio incarnationis sunt acta. Si enim non fuit verum corpus
eius sed phantasticum, ergo nec veram mortem sustinuit; nec aliquid
eorum quae de eo Evangelistae narrant, secundum veritatem gessit, sed
solum secundum apparentiam quandam. Et sic etiam sequitur quod non
fuit vera salus hominis subsecuta, oportet enim effectum causae
proportionari. Tertia ratio potest sumi ex ipsa dignitate personae
assumentis, quae cum sit veritas, non decuit ut in opere eius aliqua
fictio esset. Unde et dominus hunc errorem per seipsum excludere
dignatus est, Luc. ult., cum discipuli, conturbati et conterriti,
putabant se spiritum videre, et non verum corpus, et ideo se eis
palpandum praebuit, dicens, palpate et videte, quia spiritus carnem
et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Ad primum ergo dicendum quod similitudo illa exprimit veritatem humanae
naturae in Christo, per modum quo omnes qui vere in humana natura
existunt, similes specie esse dicuntur. Non autem intelligitur
similitudo phantastica. Ad cuius evidentiam, apostolus subiungit quod
factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, quod fieri
non potuisset si fuisset sola similitudo phantastica.
Ad secundum dicendum quod per hoc quod filius Dei verum corpus
assumpsit, in nullo est eius dignitas diminuta. Unde Augustinus
dicit, in libro de fide ad Petrum, exinanivit seipsum, formam servi
accipiens, ut fieret servus, sed formae Dei plenitudinem non amisit.
Non enim filius Dei sic assumpsit verum corpus ut forma corporis
fieret, quod repugnat divinae simplicitati et puritati, hoc enim esset
assumere corpus in unitate naturae, quod est impossibile, ut ex supra
dictis patet. Sed, salva distinctione naturae, assumpsit in unitate
personae.
Ad tertium dicendum quod figura respondere debet quantum ad
similitudinem, non quantum ad rei veritatem, si enim per omnia esset
similitudo, iam non esset signum, sed ipsa res, ut Damascenus
dicit, in III libro. Conveniens igitur fuit ut apparitiones
veteris testamenti essent secundum apparentiam tantum, quasi figurae,
apparitio autem filii Dei in mundo esset secundum corporis veritatem,
quasi res figurata sive signata per illas figuras. Unde apostolus,
Coloss. II, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
|
|