|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non habuerit
corpus carnale, sive terrestre, sed caeleste. Dicit enim apostolus,
I Cor. XV, primus homo de terra, terrenus, secundus homo de
caelo, caelestis. Sed primus homo, scilicet Adam, fuit de terra
quantum ad corpus, ut patet Gen. II. Ergo etiam secundus homo,
scilicet Christus, fuit de caelo quantum ad corpus.
2. Praeterea, I Cor. XV dicitur, caro et sanguis regnum Dei
non possidebunt. Sed regnum Dei principaliter est in Christo. Ergo
in ipso non est caro et sanguis, sed magis corpus caeleste.
3. Praeterea, omne quod est optimum est Deo attribuendum. Sed
inter omnia corpora corpus nobilissimum est caeleste. Ergo tale corpus
debuit Christus assumere.
Sed contra est quod dominus dicit Luc. ult., spiritus carnem et
ossa non habet, sicut me videtis habere. Caro autem et ossa non sunt
ex materia caelestis corporis, sed ex inferioribus elementis. Ergo
corpus Christi non fuit corpus caeleste, sed carneum et terrenum.
Respondeo dicendum quod eisdem rationibus apparet quare corpus Christi
non debuit esse caeleste, quibus ostensum est quod non debuit esse
phantasticum. Primo enim, sicut non salvaretur veritas humanae
naturae in Christo si corpus eius esset phantasticum, ut posuit
Manichaeus; ita etiam non salvaretur si poneretur caeleste, sicut
posuit Valentinus. Cum enim forma hominis sit quaedam res naturalis,
requirit determinatam materiam, scilicet carnes et ossa, quae in
hominis definitione poni oportet, ut patet per philosophum, in VII
Metaphys. Secundo, quia hoc etiam derogaret veritati eorum quae
Christus in corpore gessit. Cum enim corpus caeleste sit impassibile
et incorruptibile, ut probatur in I de caelo, si filius Dei corpus
caeleste assumpsisset, non vere esuriisset nec sitiisset, nec etiam
passionem et mortem sustinuisset. Tertio, etiam hoc derogat veritati
divinae. Cum enim filius Dei se ostenderet hominibus quasi corpus
carneum et terrenum habens, fuisset falsa demonstratio si corpus
caeleste habuisset. Et ideo in libro de ecclesiasticis dogmatibus
dicitur, natus est filius Dei carnem ex virginis corpore trahens, et
non de caelo secum afferens.
Ad primum ergo dicendum quod Christus dicitur dupliciter de caelo
descendisse. Uno modo, ratione divinae naturae, non ita quod divina
natura esse in caelo defecerit; sed quia in infimis novo modo esse
coepit, scilicet secundum naturam assumptam; secundum illud Ioan.
III, nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius
hominis, qui est in caelo. Alio modo, ratione corporis, non quia
ipsum corpus Christi secundum suam substantiam de caelo descenderit;
sed quia virtute caelesti, idest spiritus sancti, est eius corpus
formatum. Unde Augustinus dicit, ad Orosium, exponens auctoritatem
inductam, caelestem dico Christum, quia non ex humano conceptus est
semine. Et hoc etiam modo Hilarius exponit, in libro de Trinitate.
Ad secundum dicendum quod caro et sanguis non accipiuntur ibi pro
substantia carnis et sanguinis, sed pro corruptione carnis et
sanguinis. Quae quidem in Christo non fuit quantum ad culpam. Fuit
tamen ad tempus quantum ad poenam, ut opus nostrae redemptionis
expleret.
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum ad maximam Dei gloriam pertinet
quod corpus infirmum et terrenum ad tantam sublimitatem provehit. Unde
in synodo Ephesina legitur verbum sancti Theophili dicentis, qualiter
artificum optimi non pretiosis tantum materiebus artem ostendentes in
admiratione sunt, sed, vilissimum lutum et terram dissolutam plerumque
assumentes, suae disciplinae demonstrantes virtutem, multo magis
laudantur; ita omnium optimus artifex, Dei verbum, non aliquam
pretiosam materiam corporis caelestis apprehendens ad nos venit, sed in
luto magnitudinem suae artis ostendit.
|
|