|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod filius Dei animam non
assumpserit. Ioannes enim, incarnationis mysterium tradens, dixit,
verbum caro factum est, nulla facta de anima mentione. Non autem
dicitur caro factum eo quod sit in carnem conversum, sed quia carnem
assumpsit. Non ergo videtur assumpsisse animam.
2. Praeterea, anima necessaria est corpori ad hoc quod per eam
vivificetur. Sed ad hoc non fuit necessaria corpori Christi, ut
videtur, quia ipsum Dei verbum est, de quo in Psalmo, domine, apud
te est fons vitae. Superfluum igitur fuisset animam adesse, verbo
praesente. Deus autem et natura nihil frustra faciunt, ut etiam
philosophus dicit, in I de caelo. Ergo videtur quod filius Dei
animam non assumpsit.
3. Praeterea, ex unione animae ad corpus constituitur natura
communis, quae est species humana. In domino autem Iesu Christo non
est communem speciem accipere, ut Damascenus dicit, in III libro.
Non igitur assumpsit animam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de agone Christiano
non eos audiamus qui solum corpus humanum dicunt esse susceptum a verbo
Dei; et sic audiunt quod dictum est, verbum caro factum est, ut
negent illum hominem vel animam, vel aliquid hominis habuisse nisi
carnem solam.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
haeresibus, opinio primo fuit Arii, et postea Apollinaris, quod
filius Dei solam carnem assumpserit, absque anima, ponentes quod
verbum fuerit carni loco animae. Ex quo sequebatur quod in Christo
non fuerunt duae naturae, sed una tantum, ex anima enim et carne una
natura humana constituitur. Sed haec positio stare non potest,
propter tria. Primo quidem, quia repugnat auctoritati Scripturae,
in qua dominus de sua anima facit mentionem, Matth. XXVI,
tristis est anima mea usque ad mortem; et Ioan. X, potestatem habeo
ponendi animam meam. Sed ad hoc respondebat Apollinaris quod in his
verbis anima metaphorice sumitur, per quem modum in veteri testamento
Dei anima commemoratur, Isaiae I, Calendas vestras et solemnitates
odivit anima mea. Sed, sicut dicit Augustinus, in libro
octogintatrium quaest., Evangelistae in evangelica narratione narrant
quod miratus est Iesus, et iratus, et contristatus, et quod
esuriit. Quae quidem ita demonstrant eum veram animam habuisse, sicut
ex hoc quod comedit et dormivit et fatigatus est, demonstratur habuisse
verum corpus humanum. Alioquin, si et haec ad metaphoram referantur,
cum similia legantur in veteri testamento de Deo, peribit fides
evangelicae narrationis. Aliud est enim quod prophetice nuntiatur in
figuris, aliud quod secundum rerum proprietatem ab Evangelistis
historice scribitur. Secundo, derogat praedictus error utilitati
incarnationis, quae est liberatio hominis. Ut enim argumentatur
Augustinus, in libro contra Felicianum, si, accepta carne, filius
Dei animam omisit, aut, innoxiam sciens, medicinae indigentem non
credidit; aut, a se alienam putans, redemptionis beneficio non
donavit; aut, ex toto insanabilem iudicans, curare nequivit; aut ut
vilem, et quae nullis usibus apta videretur, abiecit. Horum duo
blasphemiam important in Deum. Quomodo enim dicetur omnipotens, si
curare non potuit desperatam? Aut quomodo omnium Deus, si non ipse
fecit animam nostram? Duobus vero aliis, in uno animae causa
nescitur, in altero meritum non tenetur. Aut intelligere causam
putandus est animae qui eam, ad accipiendum legem habitu insitae
rationis instructam, a peccato voluntariae transgressionis nititur
separare? Aut quomodo eius generositatem novit qui ignobilitatis vitio
dicit despectam? Si originem attendas, pretiosior est animae
substantia, si transgressionis culpam, propter intelligentiam peior
est causa. Ego autem Christum et perfectam sapientiam scio, et
piissimam esse non dubito, quorum primo, meliorem et prudentiae
capacem non despexit; secundo, eam quae magis fuerat vulnerata,
suscepit. Tertio vero, haec positio est contra ipsam incarnationis
veritatem. Caro enim et ceterae partes hominis per animam speciem
sortiuntur. Unde, recedente anima, non est os aut caro nisi
aequivoce, ut patet per philosophum, II de anima et VII
Metaphys.
Ad primum ergo dicendum quod cum dicitur, verbum caro factum est,
caro ponitur pro toto homine, ac si diceret, verbum homo factum est,
sicut Isaiae XL dicitur, videbit omnis caro salutare Dei nostri.
Ideo autem totus homo per carnem significatur, quia, ut dicitur in
auctoritate inducta, quia per carnem filius Dei visibilis apparuit,
unde subditur et vidimus gloriam eius. Vel ideo quia, ut Augustinus
dicit, in libro octogintatrium quaest. in tota illa unitate
susceptionis principale verbum est, extrema autem atque ultima caro.
Volens itaque Evangelista commendare pro nobis dilectionem humilitatis
Dei, verbum et carnem nominavit, omittens animam, quae est verbo
inferior, carne praestantior. Rationabile etiam fuit ut nominaret
carnem, quae, propter hoc quod magis distat a verbo, minus
assumptibilis videbatur.
Ad secundum dicendum quod verbum est fons vitae sicut prima causa vitae
effectiva. Sed anima est principium vitae corpori tanquam forma
ipsius. Forma autem est effectus agentis. Unde ex praesentia verbi
magis concludi posset quod corpus esset animatum, sicut ex praesentia
ignis concludi potest quod corpus cui ignis adhaeret, sit calidum.
Ad tertium dicendum quod non est inconveniens, immo necessarium dicere
quod in Christo fuit natura quae constituitur per animam corpori
advenientem. Damascenus autem negat in domino Iesu Christo esse
communem speciem quasi aliquid tertium resultans ex unione divinitatis
et humanitatis.
|
|