|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non
assumpsit mentem humanam, sive intellectum. Ubi enim est praesentia
rei, non requiritur eius imago. Sed homo secundum mentem est ad
imaginem Dei, ut dicit Augustinus, in libro de Trinit. Cum ergo
in Christo fuerit praesentia ipsius divini verbi, non oportuit ibi
esse mentem humanam.
2. Praeterea, maior lux offuscat minorem. Sed verbum Dei, quod
est lux illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ut dicitur
Ioan. I, comparatur ad mentem sicut lux maior ad minorem, quia et
ipsa mens quaedam lux est, quasi lucerna illuminata a prima luce,
Proverb. X, lucerna domini spiraculum hominis. Ergo in Christo,
qui est verbum Dei, non fuit necessarium esse mentem humanam.
3. Praeterea, assumptio humanae naturae a Dei verbo dicitur eius
incarnatio. Sed intellectus, sive mens humana, neque est caro neque
est actus carnis, quia nullius corporis actus est, ut probatur in
III de anima. Ergo videtur quod filius Dei humanam mentem non
assumpserit.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
firmissime tene, et nullatenus dubites, Christum, filium Dei,
habentem nostri generis carnem et animam rationalem. Qui de carne sua
dicit, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet,
sicut me videtis habere, Luc. ult. Animam quoque se ostendit
habere, dicens, ego pono animam meam, et iterum sumo eam, Ioan.
X. Intellectum quoque se ostendit habere, dicens, discite a me,
quia mitis sum et humilis corde, Matth. XI. Et de ipso per
prophetam dominus dicit, ecce intelliget puer meus, Isaiae LII.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
haeresibus, Apollinaristae de anima Christi a Catholica Ecclesia
dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Christum carnem solam sine
anima suscepisse. In qua quaestione testimoniis evangelicis victi,
mentem defuisse animae Christi dixerunt, sed pro hac ipsum verbum in
ea fuisse. Sed haec positio eisdem rationibus convincitur sicut et
praedicta. Primo enim, hoc adversatur narrationi evangelicae, quae
commemorat eum fuisse miratum, ut patet Matth. VIII. Admiratio
autem absque ratione esse non potest, quia importat collationem
effectus ad causam; dum scilicet aliquis videt effectum cuius causam
ignorat, et quaerit, ut dicitur in principio Metaphys. Secundo,
repugnat utilitati incarnationis, quae est iustificatio hominis a
peccato. Anima enim humana non est capax peccati, nec gratiae
iustificantis, nisi per mentem. Unde praecipue oportuit mentem
humanam assumi. Unde Damascenus dicit, in III libro, quod Dei
verbum assumpsit corpus et animam intellectualem et rationalem, et
postea subdit, totus toti unitus est, ut toti mihi salutem gratificet
idest, gratis faciat, quod enim inassumptibile est, incurabile est.
Tertio, hoc repugnat veritati incarnationis. Cum enim corpus
proportionetur animae sicut materia propriae formae, non est vera caro
humana quae non est perfecta anima humana, scilicet rationali et ideo,
si Christus animam sine mente habuisset, non habuisset veram carnem
humanam, sed carnem bestialem, quia per solam mentem anima nostra
differt ab anima bestiali. Unde dicit Augustinus, in libro
octogintatrium quaest., quod secundum hunc errorem sequeretur quod
filius Dei beluam quandam cum figura humani corporis suscepisset.
Quod iterum repugnat veritati divinae, quae nullam patitur fictionis
falsitatem.
Ad primum ergo dicendum quod, ubi est ipsa res per sui praesentiam non
requiritur eius imago ad hoc quod suppleat locum rei, sicut, ubi erat
imperator, milites non venerabantur eius imaginem. Sed tamen
requiritur cum praesentia rei imago ipsius ut perficiatur ex ipsa rei
praesentia, sicut imago in cera perficitur per impressionem sigilli,
et imago hominis resultat in speculo per eius praesentiam. Unde, ad
perficiendam humanam mentem, necessarium fuit quod eam sibi verbum Dei
univit.
Ad secundum dicendum quod lux maior evacuat lucem minorem alterius
corporis illuminantis, non tamen evacuat, sed perficit lucem corporis
illuminati. Ad praesentiam enim solis stellarum lux obscuratur, sed
aeris lumen perficitur. Intellectus autem seu mens hominis est quasi
lux illuminata a luce divini verbi. Et ideo per lucem divini verbi non
evacuatur mens hominis, sed magis perficitur.
Ad tertium dicendum quod, licet potentia intellectiva non sit alicuius
corporis actus, ipsa tamen essentia animae humanae, quae est forma
corporis, requiritur quod sit nobilior, ad hoc quod habeat potentiam
intelligendi. Et ideo necesse est ut corpus melius dispositum ei
respondeat.
|
|