|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum mori. Illud enim quod est primum principium in aliquo
genere, non disponitur per id quod est contrarium illi generi, sicut
ignis, qui est principium caloris, nunquam potest esse frigidus. Sed
filius Dei est principium et fons omnis vitae, secundum illud
Psalmi, apud te est fons vitae. Ergo videtur quod non fuerit
conveniens Christum mori.
2. Praeterea, maior est defectus mortis quam morbi, quia per morbum
pervenitur ad mortem. Sed non fuit conveniens Christum aliquo morbo
languescere, ut Chrysostomus dicit. Ergo etiam non fuit conveniens
Christum mori.
3. Praeterea, dominus dicit, Ioan. X, ego veni ut vitam
habeant, et abundantius habeant. Sed oppositum non perducit ad
oppositum. Ergo videtur quod non fuit conveniens Christum mori.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XI, expedit ut moriatur unus
homo pro populo, ut non tota gens pereat, quod quidem Caiphas
prophetice dixit, ut Evangelista testatur.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum mori. Primo
quidem, ad satisfaciendum pro humano genere, quod erat morti
adiudicatum propter peccatum, secundum illud Gen. II, quacumque
die comederitis, morte moriemini. Est autem conveniens satisfaciendi
pro alio modus cum aliquis se subiicit poenae quam alius meruit. Et
ideo Christus mori voluit, ut, moriendo, pro nobis satisfaceret,
secundum illud I Pet. III, Christus semel pro peccatis nostris
mortuus est. Secundo, ad ostendendum veritatem naturae assumptae.
Sicut enim Eusebius dicit, si aliter, post conversationem cum
hominibus, evanescens subito evolaret fugiens mortem, ab omnibus
compararetur phantasmati. Tertio ut, moriendo, nos a timore mortis
liberaret. Unde dicitur Heb. II, quod communicavit carni et
sanguini, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, et
liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant
servituti. Quarto ut, corporaliter moriendo similitudini peccati,
idest poenalitati, daret nobis exemplum moriendi spiritualiter
peccato. Unde dicitur Rom. VI, quod enim mortuus est peccato,
mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos
existimate mortuos esse peccato, viventes autem Deo. Quinto ut, a
mortuis resurgendo, virtutem suam ostenderet, qua mortem superavit,
et nobis spem resurgendi a mortuis daret. Unde apostolus dicit, I
Cor. XV, si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis,
quomodo quidam in vobis dicunt quod resurrectio mortuorum non erit?
Ad primum ergo dicendum quod Christus est fons vitae secundum quod
Deus, non autem secundum quod homo. Mortuus autem est non secundum
quod Deus, sed secundum quod homo. Unde Augustinus dicit, contra
Felicianum, absit ut Christus sic senserit mortem ut, quantum est in
se vita, vitam perdiderit. Si enim hoc ita esset, vitae fons
aruisset. Sensit igitur mortem participatione humani affectus, quem
sponte susceperat, non naturae suae perdidit potentiam, per quam
cuncta vivificat.
Ad secundum dicendum quod Christus non sustinuit mortem ex morbo
provenientem, ne videretur ex necessitate mori propter infirmitatem
naturae. Sed sustinuit mortem ab exteriori illatam, cui se spontaneum
obtulit, ut mors eius voluntaria ostenderetur.
Ad tertium dicendum quod unum oppositorum per se non ducit ad aliud,
sed quandoque per accidens, sicut frigidum quandoque per accidens
calefacit. Et hoc modo Christus per suam mortem nos perduxit ad
vitam, quia de sua morte mortem nostram destruxit, sicut ille qui
poenam pro alio sustinet, removet poenam eius.
|
|