|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in morte Christi
fuerit separata divinitas a carne. Ut enim dicitur Matth.
XXVII, dominus, in cruce pendens, clamavit, Deus, Deus
meus, ut quid me dereliquisti? Quod exponens Ambrosius, dicit,
clamat homo separatione divinitatis moriturus. Nam, cum divinitas
morte libera sit, utique mors ibi esse non poterat nisi vita
discederet, quia vita divinitas est. Et sic videtur quod in morte
Christi sit divinitas separata a carne.
2. Praeterea, remoto medio, separantur extrema. Sed divinitas
unita est carni mediante anima, ut supra habitum est. Ergo videtur
quod cum in morte Christi anima sit separata a carne, quod per
consequens divinitas sit a carne separata.
3. Praeterea, maior est virtus vivificativa Dei quam animae. Sed
corpus mori non poterat nisi anima separata. Ergo videtur quod multo
minus mori poterat nisi separata divinitate.
Sed contra, ea quae sunt humanae naturae, non dicuntur de filio Dei
nisi ratione unionis, ut supra habitum est. Sed de filio Dei dicitur
id quod convenit corpori Christi post mortem, scilicet esse sepultum,
ut patet in symbolo fidei, ubi dicitur quod filius Dei conceptus est
et natus ex virgine, passus, mortuus et sepultus. Ergo corpus
Christi non fuit separatum in morte a divinitate.
Respondeo dicendum quod id quod per gratiam Dei conceditur, nunquam
absque culpa revocatur, unde dicitur Rom. XI, quod sine
poenitentia sunt dona Dei et vocatio. Multo autem maior est gratia
unionis, per quam divinitas unita est carni Christi in persona, quam
gratia adoptionis, qua alii sanctificantur, et etiam magis permanens
ex sui ratione, quia haec gratia ordinatur ad unionem personalem,
gratia autem adoptionis ad quandam unionem affectualem. Et tamen
videmus quod gratia adoptionis nunquam perditur sine culpa. Cum igitur
in Christo nullum fuerit peccatum, impossibile fuit quod solveretur
unio divinitatis a carne ipsius. Et ideo, sicut ante mortem caro
Christi unita fuit secundum personam et hypostasim verbo Dei, ita et
remansit unita post mortem, ut scilicet non esset alia hypostasis verbi
Dei et carnis Christi post mortem, ut Damascenus dicit, in III
libro.
Ad primum ergo dicendum quod derelictio illa non est referenda ad
solutionem unionis personalis, sed ad hoc quod Deus pater eum exposuit
passioni. Unde derelinquere ibi non est aliud quam non protegere a
persequentibus. Vel dicit se derelictum quantum ad illam orationem qua
dixerat, pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, ut
Augustinus exponit, in libro de gratia novi testamenti.
Ad secundum dicendum quod verbum Dei dicitur esse unitum carni
mediante anima, inquantum caro per animam pertinet ad humanam naturam,
quam filius Dei assumere intendebat, non autem ita quod anima sit
quasi medium ligans unita. Habet autem caro ab anima quod pertineat ad
humanam naturam, etiam postquam anima separatur ab ea, inquantum
scilicet in carne mortua remanet, ex divina ordinatione, quidam ordo
ad resurrectionem. Et ideo non tollitur unio divinitatis ad carnem.
Ad tertium dicendum quod anima habet vim vivificandi formaliter. Et
ideo, ea praesente et unita formaliter, necesse est corpus esse
vivum. Divinitas autem non habet vim vivificandi formaliter, sed
effective, non enim potest esse corporis forma. Et ideo non est
necesse quod, manente unione divinitatis ad carnem, caro sit viva,
quia Deus non ex necessitate agit, sed ex voluntate.
|
|