|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in morte Christi fuerit
separatio divinitatis ab anima. Dicit enim dominus, Ioan. X, nemo
tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam. Non
autem videtur quod corpus animam ponere possit, eam a se separando,
quia anima non subiicitur potestati corporis, sed potius e converso.
Et sic videtur quod Christo secundum quod est verbum Dei, conveniat
animam suam ponere. Hoc autem est eam a se separare. Ergo per mortem
anima eius fuit a divinitate separata.
2. Praeterea, Athanasius dicit maledictum qui totum hominem quem
assumpsit Dei filius, denuo assumptum vel liberatum, tertia die a
mortuis resurrexisse non confitetur. Sed non potuit totus homo denuo
assumi, nisi aliquando fuerit totus homo a Dei verbo separatus.
Totus autem homo componitur ex anima et corpore. Ergo aliquando fuit
facta separatio divinitatis et a corpore et ab anima.
3. Praeterea, propter unionem ad totum hominem filius Dei vere
dicitur homo. Si igitur, soluta unione animae et corporis per
mortem, verbum Dei remansit unitum animae, sequeretur quod vere dici
potuisset filium Dei esse animam. Hoc autem est falsum, quia, cum
anima sit forma corporis, sequeretur quod verbum Dei fuerit corporis
forma, quod est impossibile. Ergo in morte Christi anima fuit a
verbo Dei separata.
4. Praeterea, anima et corpus, ab invicem separata, non sunt una
hypostasis, sed duae. Si igitur verbum Dei remansit unitum tam
animae quam corpori Christi, separatis eis ab invicem per mortem
Christi, videtur sequi quod verbum Dei, durante morte Christi,
fuerit duae hypostases. Quod est inconveniens. Non ergo post mortem
Christi remansit anima verbo unita.
Sed contra est quod dicit Damascenus, in III libro, etsi
Christus mortuus est ut homo, et sancta eius anima ab incontaminato
divisa est corpore; sed divinitas inseparabilis ab utrisque permansit,
ab anima dico et corpore.
Respondeo dicendum quod anima unita est verbo Dei immediatius et per
prius quam corpus, cum corpus unitum sit verbo Dei mediante anima, ut
supra dictum est. Cum igitur verbum Dei non sit separatum in morte a
corpore, multo minus separatum est ab anima. Unde, sicut de filio
Dei praedicatur id quod convenit corpori ab anima separato, scilicet
esse sepultum; ita de eo in symbolo dicitur quod descendit ad
Inferos, quia anima eius, a corpore separata, descendit ad
Inferos.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus, exponens illud verbum
Ioannis, inquirit, cum Christus sit verbum et anima et caro, utrum
ex eo quod est verbum, ponat animam; an ex eo quod est anima; an
iterum ex eo quod est caro. Et dicit quod, si dixerimus quod verbum
Dei animam posuit, sequeretur quod aliquando anima illa separata est a
verbo. Quod est falsum. Mors enim corpus ab anima separavit, a
verbo autem animam separatam non dico. Si vero dixerimus quod anima
ipsa se ponat, sequitur quod ipsa a se separatur. Quod est
absurdissimum. Relinquitur ergo quod ipsa caro animam suam ponit et
iterum eam sumit, non potestate sua, sed potestate verbi inhabitantis
carnem, quia, sicut supra dictum est, per mortem non est separata
divinitas verbi a carne.
Ad secundum dicendum quod in verbis illis Athanasius non intellexit
quod totus homo denuo sit assumptus, idest, omnes partes eius, quasi
verbum Dei partes humanae naturae deposuerit per mortem. Sed quod
iterato totalitas naturae assumptae sit in resurrectione redintegrata
per iteratam unionem animae et corporis.
Ad tertium dicendum quod verbum Dei, propter unionem humanae
naturae, non dicitur humana natura, sed dicitur homo, quod est habens
humanam naturam. Anima autem et corpus sunt partes essentiales humanae
naturae. Unde propter unionem verbi ad utrumque eorum non sequitur
quod verbum Dei sit anima vel corpus, sed quod est habens animam vel
corpus.
Ad quartum dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in III libro,
quod in morte Christi est separata anima a carne, non est una
hypostasis in duas hypostases divisa. Et corpus enim et anima secundum
idem ex principio in verbi hypostasi habuerunt existentiam, et in
morte, invicem divisa, singula eorum manserunt unam hypostasim verbi
habens. Quare una verbi hypostasis verbi et animae et corporis
exstitit hypostasis. Nunquam enim neque anima neque corpus propriam
habuerunt hypostasim, praeter verbi hypostasim. Una enim semper verbi
hypostasis, et nunquam duae.
|
|