|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus in triduo
mortis fuerit homo. Dicit enim Augustinus, in I de Trin., talis
erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret et hominem Deum. Sed
illa susceptio non cessavit per mortem. Ergo videtur quod per mortem
non desiit esse homo.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IX Ethic., quod
unusquisque homo est suus intellectus. Unde et, post mortem animam
Petri alloquentes, dicimus, sancte Petre, ora pro nobis. Sed post
mortem filius Dei non fuit separatus ab anima intellectuali. Ergo in
illo triduo filius Dei fuit homo.
3. Praeterea, omnis sacerdos est homo. Sed in illo triduo mortis
Christus fuit sacerdos, aliter enim non verum esset quod dicitur in
Psalmo, tu es sacerdos in aeternum. Ergo Christus in illo triduo
fuit homo.
Sed contra, remoto superiori, removetur inferius. Sed vivum, sive
animatum, est superius ad animal et ad hominem, nam animal est
substantia animata sensibilis. Sed in illo triduo mortis corpus
Christi non fuit vivum neque animatum. Ergo non fuit homo.
Respondeo dicendum quod Christum vere fuisse mortuum est articulus
fidei. Unde asserere omne id per quod tollitur veritas mortis
Christi, est error contra fidem. Propter quod in epistola synodali
Cyrilli dicitur, si quis non confitetur Dei verbum passum carne, et
crucifixum carne, et quod mortem gustavit carne, anathema sit.
Pertinet autem ad veritatem mortis hominis vel animalis quod per mortem
desinat esse homo vel animal, mors enim hominis vel animalis provenit
ex separatione animae, quae complet rationem animalis vel hominis. Et
ideo dicere Christum in triduo mortis hominem fuisse, simpliciter et
absolute loquendo, erroneum est. Potest tamen dici quod Christus in
triduo fuit homo mortuus. Quidam tamen confessi sunt Christum in
triduo hominem fuisse, dicentes quidem verba erronea, sed sensum
erroris non habentes in fide, sicut Hugo de sancto Victore, qui ea
ratione dixit Christum in triduo mortis fuisse hominem, quia dicebat
animam esse hominem. Quod tamen est falsum, ut in prima parte
ostensum est. Magister etiam sententiarum, in XXII distinctione
III libri, posuit quod Christus in triduo mortis fuit homo, alia
ratione, quia credidit quod unio animae et carnis non esset de ratione
hominis, sed sufficit ad hoc quod aliquid sit homo, quod habeat animam
humanam et corpus, sive coniuncta sive non coniuncta. Quod etiam
patet esse falsum ex his quae dicta sunt in prima parte, et ex his quae
dicta sunt circa modum unionis.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Dei suscepit animam et carnem
unitam, et ideo illa susceptio fecit Deum hominem et hominem Deum.
Non autem cessavit illa susceptio per separationem verbi ab anima vel a
carne, cessavit tamen unio carnis et animae.
Ad secundum dicendum quod homo dicitur esse suus intellectus, non quia
intellectus sit totus homo, sed quia intellectus est principalior pars
hominis, in quo virtualiter existit tota dispositio hominis, sicut si
rector civitatis dicatur tota civitas, quia in eo consistit tota
dispositio civitatis.
Ad tertium dicendum quod esse sacerdotem convenit homini ratione
animae, in qua est ordinis character. Unde per mortem homo non perdit
ordinem sacerdotalem. Et multo minus Christus, qui est totius
sacerdotii origo.
|
|