|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non fuit idem numero
corpus Christi viventis et mortui. Christus enim vere mortuus fuit,
sicut et alii homines moriuntur. Sed corpus cuiuscumque alterius
hominis non est simpliciter idem numero mortuum et vivum quia differunt
essentiali differentia. Ergo neque corpus Christi est idem numero
mortuum et vivum simpliciter.
2. Praeterea, secundum philosophum, in V Metaphys., quaecumque
sunt diversa specie, sunt diversa etiam numero. Sed corpus Christi
vivum et mortuum fuit diversum specie, quia non dicitur oculus aut caro
mortui nisi aequivoce, ut patet per philosophum, et in II de anima
et VII Metaphys. Ergo corpus Christi non fuit simpliciter idem
numero vivum et mortuum.
3. Praeterea, mors est corruptio quaedam. Sed illud quod
corrumpitur corruptione substantiali, postquam corruptum est, iam non
est, quia corruptio est mutatio de esse in non esse. Corpus igitur
Christi, postquam mortuum fuit, non remansit idem numero, cum mors
sit substantialis corruptio.
Sed contra est quod Athanasius dicit, in epistola ad Epictetum,
circumciso corpore, et potato et manducante et laborante, et in ligno
affixo, erat impassibile et incorporeum Dei verbum, hoc erat in
sepulcro positum. Sed corpus Christi vivum fuit circumcisum et in
ligno affixum, corpus autem Christi mortuum fuit positum in sepulcro.
Ergo hoc idem corpus quod fuit vivum, fuit et mortuum.
Respondeo dicendum quod hoc quod dico simpliciter, potest dupliciter
accipi. Uno modo, quod simpliciter idem est quod absolute, sicut
simpliciter dicitur quod nullo addito dicitur, ut philosophus dicit.
Et hoc modo corpus Christi mortuum et vivum simpliciter fuit idem
numero. Dicitur enim aliquid esse idem numero simpliciter, quia est
supposito idem. Corpus autem Christi vivum et mortuum fuit supposito
idem, quia non habuit aliam hypostasim vivum et mortuum, praeter
hypostasim Dei verbi, ut supra dictum est. Et hoc modo loquitur
Athanasius in auctoritate inducta. Alio modo, simpliciter idem est
quod omnino vel totaliter. Et sic corpus Christi mortuum et vivum non
fuit simpliciter idem numero. Quia non fuit totaliter idem, cum vita
sit aliquid de essentia corporis viventis, est enim praedicatum
essentiale, non accidentale; unde consequens est quod corpus quod
desinit esse vivum, non totaliter idem remaneat. Si autem diceretur
quod corpus Christi mortuum totaliter idem remaneret, sequeretur quod
non esset corruptum, corruptione dico mortis. Quod est haeresis
Gaianitarum, ut Isidorus dicit, et habetur in decretis, XXIV,
qu. III. Et Damascenus dicit, in III libro quod corruptionis
nomen duo significat, uno modo, separationem animae a corpore, et
alia huiusmodi; alio modo, perfectam dissolutionem in elementa. Ergo
incorruptibile dicere corpus domini, secundum Iulianum et Gaianum,
secundum primum corruptionis modum, ante resurrectionem, est impium,
quia corpus Christi non esset consubstantiale nobis; nec in veritate
mortuum esset; nec secundum veritatem salvati essemus. Secundo autem
modo, corpus Christi fuit incorruptum.
Ad primum ergo dicendum quod corpus mortuum cuiuscumque alterius
hominis non remanet unitum alicui hypostasi permanenti, sicut corpus
mortuum Christi. Et ideo corpus mortuum cuiuscumque alterius hominis
non est idem simpliciter, sed secundum quid, quia est idem secundum
materiam, non autem idem secundum formam. Corpus autem Christi
remanet idem simpliciter, propter identitatem suppositi, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod, quia idem numero dicitur aliquid secundum
suppositum, idem autem specie est idem secundum formam, ubicumque
suppositum subsistit in una sola natura, oportet quod, sublata unitate
speciei, auferatur unitas numeralis. Sed hypostasis verbi Dei
subsistit in duabus naturis. Et ideo, quamvis in aliis non remaneat
corpus idem secundum speciem humanae naturae, remanet tamen in Christo
idem numero secundum suppositum verbi Dei.
Ad tertium dicendum quod corruptio et mors non competit Christo
ratione suppositi, secundum quod suppositum attenditur unitas
numeralis, sed ratione naturae humanae, secundum quam invenitur in
corpore Christi differentia mortis et vitae.
|
|