|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod mors Christi nihil
operata fuerit ad nostram salutem. Mors enim est privatio quaedam,
est enim privatio vitae. Sed privatio, cum non sit res aliqua, non
habet aliquam virtutem agendi. Ergo non potuit aliquid operari ad
nostram salutem.
2. Praeterea, passio Christi operata est ad nostram salutem per
modum meriti. Sic autem non potuit operari mors Christi, nam in
morte separatur anima a corpore, quae est merendi principium. Ergo
mors Christi non est operata aliquid ad nostram salutem.
3. Praeterea, corporale non est causa spiritualis. Sed mors
Christi fuit corporalis. Non ergo potuit esse causa spiritualis
nostrae salutis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV de Trin., una mors
nostri salvatoris, scilicet corporalis, duabus mortibus nostris,
idest animae et corporis, saluti fuit.
Respondeo dicendum quod de morte Christi dupliciter loqui possumus,
uno modo, secundum quod est in fieri; alio modo, secundum quod est in
facto esse. Dicitur autem mors esse in fieri, quando aliquis per
aliquam passionem, vel naturalem vel violentam, tendit in mortem. Et
hoc modo, idem est loqui de morte Christi et de passione ipsius. Et
ita, secundum hunc modum, mors Christi est causa salutis nostrae,
secundum illud quod de passione supra dictum est. Sed in facto esse
mors consideratur secundum quod iam facta est separatio corporis et
animae. Et sic nunc loquimur de morte Christi. Hoc autem modo mors
Christi non potest esse causa salutis nostrae per modum meriti, sed
solum per modum efficientiae, inquantum scilicet nec per mortem
divinitas separata est a carne Christi, et ideo quidquid contigit
circa carnem Christi, etiam anima separata, fuit nobis salutiferum
virtute divinitatis unitae. Consideratur autem proprie alicuius causae
effectus secundum similitudinem causae. Unde, quia mors est quaedam
privatio vitae propriae, effectus mortis Christi attenditur circa
remotionem eorum quae contrariantur nostrae saluti, quae quidem sunt
mors animae et mors corporis. Et ideo per mortem Christi dicitur esse
destructa in nobis et mors animae, quae est per peccatum, secundum
illud Rom. IV, traditus est, scilicet in mortem, propter delicta
nostra; et mors corporis, quae consistit in separatione animae,
secundum illud I Cor. XV, absorpta est mors in victoria.
Ad primum ergo dicendum quod mors Christi est operata salutem nostram
ex virtute divinitatis unitae, et non ex sola ratione mortis.
Ad secundum dicendum quod mors Christi, secundum quod consideratur in
facto esse, etsi non fuerit ad nostram salutem operata per modum
meriti, fuit tamen operata per modum efficientiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod mors Christi fuit quidem corporalis, sed
corpus illud fuit instrumentum divinitatis sibi unitae, operans in
virtute eius etiam mortuum.
|
|