|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum sepeliri. De Christo enim dicitur in Psalmo, factus est
sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Sed in sepulcro
includuntur corpora mortuorum, quod videtur libertati esse contrarium.
Ergo non videtur fuisse conveniens quod corpus Christi sepeliretur.
2. Praeterea, nihil circa Christum fieri debuit quod non esset
salutiferum nobis. Sed in nullo videtur ad salutem hominum pertinere
quod Christus fuit sepultus. Ergo non fuit conveniens Christum
sepeliri.
3. Praeterea, inconveniens esse videtur quod Deus, qui est super
caelos excelsos, in terra sepeliretur. Sed illud quod convenit
corpori Christi mortuo, attribuitur Deo, ratione unionis. Ergo
inconveniens videtur Christum fuisse sepultum.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXVI, de muliere quae
eum inunxit, opus bonum operata est in me, et postea subdit, mittens
unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum sepeliri. Primo
quidem, ad comprobandum veritatem mortis, non enim aliquis in sepulcro
ponitur, nisi quando iam de veritate mortis constat. Unde et Marci
XV legitur quod Pilatus, antequam concederet Christum sepeliri,
diligenti inquisitione cognovit eum mortuum esse. Secundo, quia per
hoc quod Christus de sepulcro resurrexit, datur spes resurgendi per
ipsum his qui sunt in sepulcro, secundum illud Ioan. V, omnes qui
in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, et qui audierint,
vivent. Tertio, ad exemplum eorum qui per mortem Christi
spiritualiter moriuntur peccatis, qui scilicet absconduntur a
conturbatione hominum. Unde dicitur Coloss. III, mortui estis,
et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Unde et
baptizati, qui per mortem Christi moriuntur peccatis, quasi
consepeliuntur Christo per immersionem, secundum illud Rom. VI,
consepulti sumus cum Christo per Baptismum in mortem.
Ad primum ergo dicendum quod Christus etiam sepultus ostendit se inter
mortuos liberum fuisse, in hoc quod per inclusionem sepulcri non potuit
impediri quin ab eo resurgendo exiverit.
Ad secundum dicendum quod, sicut Christi mors efficienter operata est
nostram salutem, ita etiam et eius sepultura. Unde Hieronymus
dicit, super Marc., sepultura Christi resurgimus. Et Isaiae
LIII, super illud, dabit impios pro sepultura, dicit Glossa,
idest, gentes, quae sine pietate erant, Deo patrique dabit, quia
mortuus et sepultus eos acquisivit.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in quodam sermone Concilii
Ephesini, nihil horum quae salvant homines, iniuriam Deo facit,
quae ostendunt eum, non passibilem, sed clementem. Et in alio
sermone eiusdem Concilii legitur, nihil putat iniuriam Deus quod est
occasio salutis hominibus. Tu quidem non ita vilem Dei naturam
arbitreris, tanquam quae aliquando subiecta possit esse iniuriis.
|
|