|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur non convenienti modo
Christum fuisse sepultum. Sepultura enim eius respondet morti
ipsius. Sed Christus fuit passus mortem abiectissimam, secundum
illud Sap. II, morte turpissima condemnemus eum. Ergo
inconveniens videtur fuisse quod Christo exhibita fuit honorabilis
sepultura, inquantum a magnatibus fuit tumulatus, scilicet a Ioseph
ab Arimathaea, qui erat nobilis decurio, ut habetur Marci XV, et
a Nicodemo, qui erat princeps Iudaeorum, ut habetur Ioan. III.
2. Praeterea, circa Christum non debuit aliquid fieri quod esset
superfluitatis exemplum. Videtur autem superfluitatis fuisse quod ad
sepeliendum Christum Nicodemus venit ferens mixturam myrrhae et aloes
quasi libras centum, ut dicitur Ioan. XIX, praesertim cum mulier
praevenerit corpus eius ungere in sepulturam, ut dicitur Marci
XIV. Non ergo fuit hoc convenienter circa Christum factum.
3. Praeterea, non est conveniens ut aliquod factum sibi ipsi
dissonum sit. Sed sepultura Christi fuit simplex ex una parte, quia
scilicet Ioseph involvit corpus eius in sindone munda, ut dicitur
Matth. XXVII, non autem auro aut gemmis aut serico, ut
Hieronymus ibidem dicit, ex alia vero parte videtur fuisse ambitiosa,
inquantum eum cum aromatibus sepelierunt. Ergo videtur non fuisse
conveniens modus sepulturae Christi.
4. Praeterea, quaecumque scripta sunt, et praecipue de Christo,
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut dicitur Rom. XV. Sed
quaedam scribuntur in Evangeliis circa sepulcrum quae in nullo videntur
ad nostram doctrinam pertinere, sicut quod fuit sepultus in horto,
quod in monumento alieno, et novo, et exciso in petra. Inconveniens
igitur fuit modus sepulturae Christi.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, et erit sepulcrum eius
gloriosum.
Respondeo dicendum quod modus sepulturae Christi ostenditur esse
conveniens quantum ad tria. Primo quidem, quantum ad confirmandam
fidem mortis et resurrectionis ipsius. Secundo, ad commendandam
pietatem eorum qui eum sepelierunt. Unde Augustinus dicit, in I de
Civ. Dei, laudabiliter commemorantur in Evangelio qui corpus eius,
de cruce acceptum, diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque
curarunt. Tertio, quantum ad mysterium, per quod informantur illi
qui Christo consepeliuntur in mortem.
Ad primum ergo dicendum quod, circa mortem Christi, commendantur
patientia et constantia ipsius qui mortem est passus, et tanto magis,
quanto mors fuit abiectior. Sed in sepultura honorifica consideratur
virtus morientis, qui, contra intentionem occidentium, etiam mortuus
honorifice sepelitur, et praefiguratur devotio fidelium, qui erant
Christo mortuo servituri.
Ad secundum dicendum quod in hoc quod Evangelista dicit quod
sepelierunt eum sicut mos est Iudaeis sepelire, sicut Augustinus
dicit, super Ioan., admonuit in huiusmodi officiis quae mortuis
exhibentur, morem cuiusque gentis esse servandum. Erat autem illius
gentis consuetudo ut mortuorum corpora variis aromatibus condirentur,
ut diutius servarentur illaesa. Unde et in III de Doct. Christ.
dicitur quod in omnibus talibus non usus rerum, sed libido utentis in
culpa est. Et postea subdit, quod in aliis personis plerumque
flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cuiusdam rei
signum est. Myrrha enim et aloes, propter sui amaritudinem,
significant poenitentiam, per quam aliquis in seipso Christum
conservat absque corruptione peccati. Odor autem aromatum significat
bonam famam.
Ad tertium dicendum quod myrrha et aloes adhibebantur corpori Christi
ut immune a corruptione servaretur, quod videbatur ad quandam
necessitatem pertinere. Unde datur nobis exemplum ut licite possimus
aliquibus pretiosis uti medicinaliter pro necessitate nostri corporis
conservandi. Sed involutio corporis pertinebat ad solam quandam
decentiam honestatis. Et in talibus, simplicibus debemus esse
contenti. Per hoc tamen significabatur, ut Hieronymus dicit, quod
ille in sindone munda involvit Iesum, qui mente pura eum susceperit.
Et hinc, ut Beda dicit, super Marc., Ecclesiae mos obtinuit ut
sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino
terreno celebretur, sicut corpus domini est in sindone munda sepultum.
Ad quartum dicendum quod Christus sepelitur in horto, ad
significandum quod per mortem et sepulturam ipsius liberamur a morte,
quam incurrimus per peccatum Adae in horto Paradisi commissum. Ideo
autem salvator in aliena ponitur sepultura, ut Augustinus dicit, in
quodam sermone, quia pro aliorum moriebatur salute, sepulcrum autem
mortis est habitaculum. Per hoc etiam considerari potest paupertatis
abundantia pro nobis susceptae. Nam qui domum in vita non habuit,
post mortem quoque in alieno sepulcro reconditur, et nudus existens a
Ioseph operitur. In novo autem ponitur monumento, ut Hieronymus
dicit, ne, post resurrectionem, ceteris corporibus remanentibus,
surrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum Mariae
virginalem uterum demonstrare. Per hoc etiam datur intelligi quod per
Christi sepulturam omnes innovamur, morte et corruptione destructa.
In monumento autem deciso in petra conditus est, ut Hieronymus
dicit, ne, si ex multis lapidibus aedificatum fuisset, tumuli
fundamentis suffossis, sublatus furto diceretur. Unde et saxum magnum
quod appositum fuit, ostendit non absque auxilio plurimorum sepulcrum
potuisse reserari. Si etiam sepultus fuisset in terra, dicere
poterant, suffoderunt terram, et furati sunt eum, sicut Augustinus
dicit. Significatur autem mystice per hoc, ut Hilarius dicit, quod
per apostolorum doctrinam in pectus duritiae gentilis, quodam doctrinae
opere excisum, Christus infertur, rude scilicet ac novum, nullo
antea ingressu timori Dei pervium. Et quia nihil oporteat praeter eum
in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur. Et, sicut
Origenes dicit, non fortuito scriptum est, Ioseph involvit corpus
Christi sindone munda, et posuit in monumento novo, et quod advolvit
lapidem magnum, quia omnia quae sunt circa corpus Iesu, munda sunt,
et nova, et valde magna.
|
|