|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus Christi in
sepulcro fuerit incineratum. Sicut enim mors est poena peccati primi
parentis, ita etiam incineratio, dictum est enim primo homini post
peccatum, pulvis es, et in pulverem reverteris, ut dicitur Gen.
III. Sed Christus mortem sustinuit ut nos a morte liberaret.
Ergo etiam incinerari debuit corpus eius, ut nos ab incineratione
liberaret.
2. Praeterea, corpus Christi fuit eiusdem naturae cum corporibus
nostris. Sed corpora nostra statim post mortem resolvi incipiunt et ad
putrefactionem disponuntur, quia, exhalante calido naturali,
supervenit calor extraneus, qui putrefactionem causat. Ergo videtur
quod similiter in corpore Christi acciderit.
3. Praeterea, sicut dictum est, Christus sepeliri voluit ut daret
hominibus spem resurgendi etiam de sepulcris. Ergo etiam
incinerationem pati debuit, ut spem resurgendi incineratis post
incinerationem daret.
Sed contra est quod in Psalmo dicitur, non dabis sanctum tuum videre
corruptionem, quod Damascenus exponit, in III libro, de
corruptione quae est per resolutionem in elementa.
Respondeo dicendum quod non fuit conveniens corpus Christi
putrefieri, vel quocumque modo incinerari. Quia putrefactio
cuiuscumque corporis provenit ex infirmitate naturae illius corporis,
quae non potest amplius corpus continere in unum. Mors autem
Christi, sicut supra dictum est, non debuit esse cum infirmitate
naturae, ne crederetur non esse voluntaria. Et ideo non ex morbo,
sed ex passione illata voluit mori, cui se obtulit sponte. Et ideo
Christus, ne mors eius naturae infirmitati adscriberetur, noluit
corpus suum qualitercumque putrefieri, aut qualitercumque resolvi,
sed, ad ostensionem virtutis divinae, voluit corpus illud incorruptum
permanere. Unde Chrysostomus dicit quod, viventibus aliis
hominibus, his scilicet qui egerunt strenue, arrident propria gesta,
his autem pereuntibus, pereunt. Sed in Christo est totum
contrarium, nam ante crucem, omnia sunt maesta et infirma; ut autem
crucifixus est, omnia clariora sunt facta, ut noscas non purum hominem
crucifixum.
Ad primum ergo dicendum quod Christus, cum non esset subiectus
peccato, neque morti erat obnoxius neque incinerationi. Voluntarie
tamen mortem sustinuit propter nostram salutem, propter rationes supra
dictas. Si autem corpus eius fuisset putrefactum vel resolutum, magis
hoc fuisset in detrimentum humanae salutis, dum non crederetur in eo
esse virtus divina. Unde ex persona eius in Psalmo dicitur, quae
utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem? Quasi dicat,
si corpus meum putrescat, perdetur effusi sanguinis utilitas.
Ad secundum dicendum quod corpus Christi, quantum ad conditionem
naturae passibilis, putrefactibile fuit, licet non quantum ad meritum
putrefactionis, quod est peccatum. Sed virtus divina corpus Christi
a putrefactione reservavit, sicut et resuscitavit a morte.
Ad tertium dicendum quod Christus de sepulcro resurrexit virtute
divina, quae nullis terminis coarctatur. Et ideo hoc quod a sepulcro
surrexit, sufficiens argumentum fuit quod homines erant resuscitandi
virtute divina non solum de sepulcris, sed etiam de quibuscumque
cineribus.
|
|