|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit in
sepulcro solum una die et duabus noctibus. Dicit enim ipse, Matth.
XII, sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus
noctibus, ita filius hominis erit in corde terrae tribus diebus et
tribus noctibus. Sed in corde terrae fuit in sepulcro existens. Non
ergo fuit in sepulcro solum una die et duabus noctibus.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in homilia paschali, quod sicut
Samson abstulit media nocte portas Gazae, ita Christus media nocte,
auferens portas Inferni, resurrexit. Sed postquam resurrexit, non
fuit in sepulcro. Ergo non fuit in sepulcro duabus noctibus integris.
3. Praeterea, per mortem Christi lux praevaluit tenebris. Sed nox
ad tenebras pertinet, dies autem ad lucem. Ergo convenientius fuit
quod corpus Christi fuerit in sepulcro duabus diebus et una nocte,
quam e converso.
Sed contra est quod, sicut Augustinus dicit, in IV de Trin., a
vespere sepulturae usque ad diluculum resurrectionis triginta sex horae
sunt, idest, nox tota cum die tota et nocte tota.
Respondeo dicendum quod ipsum tempus quo Christus in sepulcro mansit,
effectum mortis eius repraesentat. Dictum est enim supra quod per
mortem Christi liberati sumus a duplici morte, scilicet a morte animae
et a morte corporis. Et hoc significatur per duas noctes quibus
Christus in sepulcro permansit. Mors autem eius, quia non fuit ex
peccato proveniens sed ex caritate suscepta, non habuit rationem
noctis, sed diei. Et ideo significatur per diem integram qua
Christus fuit in sepulcro. Et sic conveniens fuit quod Christus una
die et duabus noctibus esset in sepulcro.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
consensu Evang., quidam, modum Scripturae nescientes, noctem
voluerunt animadvertere tres illas horas, a sexta usque ad nonam,
quibus sol obscuratus est; et diem, tres horas alias quibus iterum
terris est redditus, idest a nona usque ad eius occasum. Sequitur
enim nox futura sabbati, qua cum suo die computata, erunt iam duae
noctes et duo dies. Post sabbatum autem, sequitur nox primae
sabbati, idest illucescentis diei dominici, in qua tunc dominus
resurrexit. Et ita adhuc non constabit ratio trium dierum et trium
noctium. Restat ergo ut hoc inveniatur illo Scripturarum usitato
loquendi modo quo a parte totum intelligitur, ita scilicet quod unam
noctem et unam diem accipiamus pro uno die naturali. Et sic primus
dies computatur ab extrema parte sui, qua Christus in sexta feria est
mortuus et sepultus; secunda autem dies est integra cum viginti quatuor
horis nocturnis et diurnis; nox autem sequens pertinet ad tertium
diem. Sicut enim primi dies, propter futurum hominis lapsum, a luce
in noctem; ita isti, propter hominis reparationem, a tenebris
computantur in lucem.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in IV de
Trin., Christus in diluculo resurrexit, in quo aliquid lucis
apparet, et adhuc tamen aliquid remanet tenebrarum noctis, unde de
mulieribus dicitur, Ioan. XX, quod cum tenebrae adhuc essent,
venerunt ad monumentum. Ratione ergo harum tenebrarum, Gregorius
dicit Christum media nocte surrexisse, non quidem divisa nocte in duas
partes aequales, sed infra illam noctem. Illud enim diluculum et pars
noctis et pars diei dici potest, propter communicantiam quam habet cum
utroque.
Ad tertium dicendum quod in tantum lux in morte Christi praevaluit,
quod significatur per unam diem, quod tenebras duarum noctium, idest
duplicis mortis nostrae, removit, ut dictum est.
|
|