|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum ad Infernum descendere. Dicit enim Augustinus, in
epistola ad Evodium, nec ipsos quidem Inferos uspiam Scripturarum in
bono appellatos potui reperire. Sed anima Christi non descendit ad
aliquod malum, quia nec animae iustorum ad aliquod malum descendunt.
Ergo videtur quod non fuerit conveniens Christum ad Inferos
descendere.
2. Praeterea, descendere ad Inferos non potest Christo convenire
secundum divinam naturam, quae est omnino immobilis, sed solum
convenire potest ei secundum naturam assumptam. Ea vero quae Christus
fecit vel passus est in natura assumpta, ordinantur ad humanam
salutem. Ad quam non videtur necessarium fuisse quod Christus
descenderit ad Inferos, quia per passionem suam, quam in hoc mundo
sustinuit, nos liberavit a culpa et poena, ut supra dictum est. Non
igitur fuit conveniens quod Christus ad Infernum descenderet.
3. Praeterea, per mortem Christi separata est anima a corpore
eius, quod quidem positum fuerat in sepulcro, ut supra habitum est.
Non videtur autem quod secundum animam solam ad Infernum descenderit,
quia anima, cum sit incorporea, non videtur quod localiter possit
moveri; hoc enim est corporum, ut probatur in VI Physic.;
descensus autem motum corporalem importat. Non ergo fuit conveniens
quod Christus ad Infernum descenderet.
Sed contra est quod dicitur in symbolo, descendit ad Inferos. Et
apostolus dicit, Ephes. IV, quod autem ascendit, quid est nisi
quia descendit primum ad inferiores partes terrae? Glossa, idest ad
Inferos.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum ad Infernum
descendere. Primo quidem, quia ipse venerat poenam nostram portare,
ut nos a poena eriperet, secundum illud Isaiae LIII, vere
languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Ex
peccato autem homo incurrerat non solum mortem corporis, sed etiam
descensum ad Inferos. Et ideo, sicut fuit conveniens eum mori ut nos
liberaret a morte, ita conveniens fuit eum descendere ad Inferos ut
nos a descensu ad Inferos liberaret. Unde dicitur Osee XIII,
ero mors tua, o mors. Ero morsus tuus, Inferne. Secundo, quia
conveniens erat ut, victo Diabolo per passionem, vinctos eius
eriperet, qui detinebantur in Inferno, secundum illud Zach. IX,
tu quoque in sanguine testamenti tui vinctos tuos emisisti de lacu. Et
Coloss. II dicitur, exspolians principatus et potestates, traduxit
confidenter. Tertio ut, sicut potestatem suam ostendit in terra
vivendo et moriendo, ita etiam potestatem suam ostenderet in Inferno,
ipsum visitando et illuminando; unde dicitur in Psalmo, attollite
portas, principes, vestras, Glossa, idest, principes Inferni,
auferte potestatem vestram, qua usque nunc homines in Inferno
detinebatis; et sic in nomine Iesu omne genu flectatur, non solum
caelestium, sed etiam Infernorum, ut dicitur Philipp. II.
Ad primum ergo dicendum quod nomen Infernorum sonat in malum poenae,
non autem in malum culpae. Unde decuit Christum in Infernum
descendere, non tanquam ipse esset debitor poena, sed ut eos qui erant
poenae obnoxii, liberaret.
Ad secundum dicendum quod passio Christi fuit quaedam causa
universalis humanae salutis, tam vivorum quam mortuorum. Causa autem
universalis applicatur ad singulares effectus per aliquid speciale.
Unde, sicut virtus passionis Christi applicatur viventibus per
sacramenta configurantia nos passioni Christi, ita etiam applicata est
mortuis per descensum Christi ad Inferos. Propter quod signanter
dicitur Zach. IX, quod eduxit vinctos de lacu in sanguine
testamenti sui, idest per virtutem passionis suae.
Ad tertium dicendum quod anima Christi non descenderit ad Inferos eo
genere motus quo corpora moventur, sed eo genere motus quo Angeli
moventur, sicut in prima parte habitum est.
|
|