|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus descenderit
etiam ad Infernum damnatorum. Dicitur enim ex ore divinae
sapientiae, Eccli. XXIV, penetrabo omnes inferiores partes
terrae. Sed inter partes inferiores terrae computatur etiam Infernus
damnatorum, secundum illud Psalmi, introibunt in inferiora terrae.
Ergo Christus, qui est Dei sapientia, etiam usque ad Infernum
damnatorum descendit.
2. Praeterea, Act. II dicit Petrus quod Deus Christum
suscitavit, solutis doloribus Inferni, iuxta quod impossibile erat
teneri illum ab eo. Sed dolores non sunt in Inferno patrum, neque
etiam in Inferno puerorum, qui non puniuntur poena sensus propter
peccatum actuale, sed solum poena damni propter peccatum originale.
Ergo Christus descendit in Infernum damnatorum, vel etiam in
Purgatorium, ubi homines puniuntur poena sensus pro peccatis
actualibus.
3. Praeterea, I Pet. III dicitur quod Christus his qui in
carcere conclusi erant, spiritu veniens praedicavit, qui increduli
fuerant aliquando, quod, sicut Athanasius dicit, in epistola ad
Epictetum, intelligitur de descensu Christi ad Inferos. Dicit enim
quod corpus Christi fuit in sepulcro positum, quando ipse perrexit
praedicare his qui in custodia erant spiritibus, sicut dixit Petrus.
Constat autem quod increduli erant in Inferno damnatorum. Ergo
Christus ad Infernum damnatorum descendit.
4. Praeterea, Augustinus dicit, in epistola ad Evodium, si in
illum Abrahae sinum Christum mortuum venisse sacra Scriptura dixisset
non nominato Inferno eiusque doloribus, miror si quisquam eum ad
Inferos descendisse asserere auderet. Sed quia evidentia testimonia
et Infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit cur illo
credatur venisse salvator, nisi ut ab eisdem doloribus salvos faceret.
Sed locus dolorum est Infernus damnatorum. Ergo Christus in
Infernum damnatorum descendit.
5. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in quodam sermone de
passione, Christus ad Infernum descendens omnes iustos qui originali
peccato adstricti tenebantur, absolvit. Sed inter illos erat etiam
Iob, qui de seipso dicit, Iob XVII, in profundissima Inferni
descendent omnia mea. Ergo Christus etiam usque ad profundissimum
Inferni descendit.
Sed contra est quod de Inferno damnatorum dicitur, Iob X, antequam
vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis
caligine, et cetera. Nulla autem est conventio lucis ad tenebras, ut
dicitur II Cor. VI. Ergo Christus, qui est lux, ad illum
Infernum damnatorum non descendit.
Respondeo dicendum quod dupliciter dicitur aliquid alicubi esse. Uno
modo, per suum effectum. Et hoc modo Christus in quemlibet Infernum
descendit, aliter tamen et aliter. Nam in Infernum damnatorum habuit
hunc effectum quod, descendens ad Inferos, eos de sua incredulitate
et malitia confutavit. Illis vero qui detinebantur in Purgatorio,
spem gloriae consequendae dedit. Sanctis autem patribus, qui pro solo
peccato originali detinebantur in Inferno, lumen aeternae gloriae
infudit. Alio modo dicitur aliquid esse alicubi per suam essentiam.
Et hoc modo anima Christi descendit solum ad locum Inferni in quo
iusti detinebantur, ut quos ipse per gratiam interius visitabat
secundum divinitatem, eos etiam secundum animam visitaret et loco.
Sic autem in una parte Inferni existens, effectum suum aliqualiter ad
omnes Inferni partes derivavit, sicut, in uno loco terrae passus,
totum mundum sua passione liberavit.
Ad primum ergo dicendum quod Christus, qui est Dei sapientia,
penetravit omnes inferiores partes terrae, non localiter, secundum
animam omnes circumeundo; sed effectum suae potentiae aliqualiter ad
omnes extendendo. Ita tamen quod solos iustos illuminavit, sequitur
enim, et illuminabo omnes sperantes in domino.
Ad secundum dicendum quod duplex est dolor. Unus de passione poenae,
quam patiuntur homines pro peccato actuali, secundum illud Psalmi,
dolores Inferni circumdederunt me. Alius autem dolor est de dilatione
speratae gloriae, secundum illud Proverb. XIII, spes quae
differtur, affligit animam. Quem quidem dolorem etiam patiebantur
sancti patres in Inferno. Ad quod significandum Augustinus, in
sermone de passione, dicit quod lacrymabili obsecratione Christum
orabant. Utrosque autem dolores Christus solvit ad Infernum
descendens, aliter tamen et aliter. Nam dolores poenarum solvit
praeservando ab eis, sicut medicus dicitur solvere morbum a quo
praeservat per medicinam. Dolores autem causatos ex dilatione gloriae
actualiter solvit, gloriam praebendo.
Ad tertium dicendum quod illud quod ibi dicit Petrus, a quibusdam
refertur ad descensum Christi ad Inferos, sic exponentes verbum
illud, his qui in carcere conclusi erant, idest in Inferno,
spiritu, idest secundum animam, Christus veniens praedicavit, qui
increduli fuerant aliquando. Unde et Damascenus dicit, in III
libro, quod, sicut his qui in terra sunt evangelizavit, ita et his
qui in Inferno, non quidem ut incredulos ad fidem converteret, sed ut
eorum infidelitatem confutaret. Quia et ipsa praedicatio nihil aliud
intelligi potest quam manifestatio divinitatis eius, quae manifestata
est infernalibus per virtuosum descensum Christi ad Inferos.
Augustinus tamen melius exponit, in epistola ad Evodium, ut
referatur, non ad descensum Christi ad Inferos, sed ad operationem
divinitatis eius, quam exercuit a principio mundi. Ut sit sensus quod
his qui in carcere conclusi erant, viventes scilicet in corpore
mortali, quod est quasi quidam carcer animae, spiritu suae divinitatis
veniens praedicavit, per internas inspirationes, et etiam exteriores
admonitiones per ora iustorum, his, inquam, praedicavit qui increduli
fuerant aliquando, Noe scilicet praedicanti, quando expectabant Dei
patientiam, per quam differebatur poena diluvii. Unde subdit, in
diebus Noe, cum fabricaretur arca.
Ad quartum dicendum quod sinus Abrahae potest secundum duo
considerari. Uno modo, secundum quietem quae ibi erat a poena
sensibili. Et quantum ad hoc non competit ei nec nomen Inferni, nec
sunt ibi aliqui dolores. Alio modo potest considerari quantum ad
privationem gloriae speratae. Et secundum hoc habet rationem Inferni
et doloris. Et ideo nunc dicitur sinus Abrahae illa requies
beatorum, non tamen dicitur Infernus, nec dicuntur nunc in sinu
Abrahae esse dolores.
Ad quintum dicendum quod, sicut Gregorius ibidem dicit, ipsa
superiora loca Inferni profundissimum Infernum vocat. Si enim,
quantum ad celsitudinem caeli, aer iste caliginosus Infernus est;
quantum ad eiusdem aeris altitudinem, terra, quae inferius iacet, et
Infernus intelligi, et profundum potest. Quantum vero ad eiusdem
terrae altitudinem, illa loca Inferni quae superiora sunt aliis
receptaculis Inferni, hoc modo Inferni profundissimi appellatione
significantur.
|
|