|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non fuit totus
in Inferno. Corpus enim Christi est aliqua pars eius. Sed corpus
Christi non fuit in Inferno. Ergo totus Christus non fuit in
Inferno.
2. Praeterea, nihil cuius partes ab invicem separatae sunt, potest
dici totum. Sed corpus et anima, quae sunt partes humanae naturae,
fuerunt ab invicem separata post mortem, ut supra dictum est.
Descendit autem ad Infernum mortuus existens. Non ergo potuit esse
totus in Inferno.
3. Praeterea, illud totum dicitur esse in loco cuius nihil est extra
locum illum. Sed aliquid Christi erat extra Infernum, quia et
corpus erat in sepulcro, et divinitas ubique. Ergo Christus non fuit
totus in Inferno.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de symbolo, totus
filius apud patrem, totus in caelo, totus in terra, totus in utero
virginis, totus in cruce, totus in Inferno, totus in Paradiso quo
latronem introduxit.
Respondeo dicendum quod, sicut patet ex his quae in prima parte dicta
sunt, masculinum genus refertur ad hypostasim vel personam, neutrum
autem genus pertinet ad naturam. In morte autem Christi, licet anima
fuerit separata a corpore, neutrum tamen fuit separatum a persona filii
Dei, ut supra dictum est. Et ideo, in illo triduo mortis Christi,
dicendum est quod totus Christus fuit in sepulcro, quia tota persona
fuit ibi per corpus sibi unitum; et similiter totus fuit in Inferno,
quia tota persona Christi fuit ibi ratione animae sibi unitae; totus
etiam Christus tunc erat ubique, ratione divinae naturae.
Ad primum ergo dicendum quod corpus quod tunc erat in sepulcro, non
est pars personae increatae, sed naturae assumptae. Et ideo per hoc
quod corpus Christi non fuit in Inferno, non excluditur quin totus
Christus fuerit, sed ostenditur quod non fuit ibi totum quod pertinet
ad humanam naturam.
Ad secundum dicendum quod ex anima et corpore unitis constituitur
totalitas humanae naturae, non autem totalitas divinae personae. Et
ideo, soluta unione animae et corporis per mortem, remansit totus
Christus, sed non remansit humana natura in sua totalitate.
Ad tertium dicendum quod persona Christi est tota in quolibet loco,
sed non totaliter, quia nullo loco circumscribitur. Sed nec omnia
loca simul accepta eius immensitatem comprehendere possunt. Quinimmo
ipse sua immensitate omnia comprehendit. Hoc autem locum habet in his
quae corporaliter et circumscriptive sunt in loco, quod, si totum sit
alicubi, nihil eius sit extra. Sed hoc in Deo locum non habet.
Unde Augustinus dicit, in sermone de symbolo, non per diversa
tempora vel loca dicimus ubique Christum esse totum, ut modo ibi totus
sit, et alio tempore alibi totus, sed ut semper ubique sit totus.
|
|