|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus nullam moram
contraxit in Inferno. Christus enim ad hoc in Infernum descendit ut
ex eo homines liberaret. Sed hoc statim ab eo factum est in ipso suo
descensu, facile enim est in conspectu Dei subito honestare pauperem,
ut dicitur Eccli. XI. Ergo videtur quod nullam moram in Inferno
contraxit.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de passione, quod sine
aliqua mora, ad imperium domini ac salvatoris, omnes ferrei confracti
sunt vectes. Unde ex persona Angelorum concomitantium Christum
dicitur, tollite portas, principes, vestras. Ad hoc autem Christus
illuc descendit ut vectes Inferni confringeret. Ergo Christus in
Inferno nullam moram contraxit.
3. Praeterea, Luc. XXIII dicitur quod dominus, in cruce
pendens, dixit latroni, hodie mecum eris in Paradiso, ex quo patet
quod eadem die Christus fuit in Paradiso. Non autem secundum
corpus, quod positum fuit in sepulcro. Ergo secundum animam, quae ad
Infernum descenderat. Et ita videtur quod non contraxit moram in
Inferno.
Sed contra est quod Petrus dicit, Act. II, quem Deus
suscitavit, solutis doloribus Inferni, iuxta quod impossibile erat
teneri illum ab eo. Ergo videtur quod usque ad horam resurrectionis
mansit in Inferno.
Respondeo dicendum quod sicut Christus, ut nostras poenas in se
susciperet, voluit corpus suum in sepulcro poni, ita etiam voluit
animam suam ad Infernum descendere. Corpus autem eius mansit in
sepulcro per diem integrum et duas noctes ad comprobandum veritatem
mortis suae. Unde etiam tantundem credendum est animam eius fuisse in
Inferno, ut simul anima eius educeretur de Inferno, et corpus de
sepulcro.
Ad primum ergo dicendum quod Christus, ad Infernum descendens,
sanctos ibi existentes liberavit, non quidem statim educendo eos de
loco Inferni, sed in ipso Inferno eos luce gloriae illustrando. Et
tamen conveniens fuit ut tandiu anima eius remaneret in Inferno quandiu
corpus manebat in sepulcro.
Ad secundum dicendum quod vectes Inferni dicuntur impedimenta quibus
sancti patres de Inferno exire prohibebantur, reatu culpae primi
parentis. Quos Christus statim descendens ad Inferos, virtute suae
passionis et mortis confregit. Et tamen voluit in Inferno aliquandiu
remanere, propter rationem praedictam.
Ad tertium dicendum quod illud verbum domini est intelligendum, non de
Paradiso terrestri corporeo, sed de Paradiso spirituali, in quo esse
dicuntur quicumque divina gloria perfruuntur. Unde latro loco quidem
cum Christo ad Infernum descendit, ut cum Christo esset, quia
dictum est ei, mecum eris in Paradiso, sed praemio in Paradiso
fuit, quia ibi divinitate Christi fruebatur, sicut et alii sancti.
|
|