|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christus, descendens
ad Inferos, sanctos patres inde non liberaverit. Dicit enim
Augustinus, in epistola ad Evodium, illis iustis qui in sinu erant
Abrahae cum Christus in Inferna descenderet, nondum quid contulisset
inveni, a quibus eum, secundum beatificam praesentiam suae
divinitatis, nunquam video recessisse. Multum autem eis contulisset
si eos ab Inferis liberasset. Non ergo videtur quod Christus sanctos
patres ab Inferis liberaverit.
2. Praeterea, nullus in Inferno detinetur nisi propter peccatum.
Sed sancti patres, dum adhuc viverent, per fidem Christi iustificati
fuerant a peccato. Ergo non indigebant liberari ab Inferno, ad
Inferos Christo descendente.
3. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa
descendendi ad Inferos est peccatum, quod fuit remotum per passionem
Christi, ut supra dictum est. Non ergo per descensum Christi ad
Inferos sancti patres sunt de Inferno educti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de passione, quod
Christus, quando ad Inferna descendit, portam Inferni et vectes
ferreos confregit, et omnes iustos, qui originali peccato adstricti
tenebantur, absolvit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus,
descendens ad Inferos, operatus est in virtute suae passionis. Per
passionem autem Christi liberatum est genus humanum, non solum a
peccato, sed etiam a reatu poenae, ut supra dictum est. Dupliciter
autem homines reatu poenae erant adstricti. Uno modo, pro peccato
actuali, quod quilibet in sua persona commiserat. Alio modo, pro
peccato totius humanae naturae, quod a primo parente in omnes
originaliter devenit, ut dicitur Rom. V. Cuius quidem peccati
poena est mors corporalis et exclusio a vita gloriae, ut patet ex his
quae dicuntur Gen. II et III, nam Deus hominem de Paradiso
post peccatum eiecit, cui ante peccatum mortem fuerat comminatus si
peccaret. Et ideo Christus, descendens ad Inferos, virtute suae
passionis ab hoc reatu sanctos absolvit, quo erant a vita gloriae
exclusi, ut non possent Deum per essentiam videre, in quo consistit
perfecta hominis beatitudo, ut in secunda parte dictum est. Per hoc
autem sancti patres detinebantur in Inferno, quod eis ad vitam
gloriae, propter peccatum primi parentis, aditus non patebat. Et sic
Christus, descendens ad Inferos, sanctos patres ab Inferis
liberavit. Et hoc est quod dicitur Zach. IX, tu vero in sanguine
testamenti tui eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua. Et
Coloss. II dicitur quod, exspolians principatus et potestates,
scilicet infernales, auferendo Isaac et Iacob et ceteros iustos,
traduxit eos, idest, longe ab hoc regno tenebrarum ad caelum duxit,
ut Glossa ibidem dicit.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi loquitur contra quosdam
qui aestimabant antiquos iustos, ante adventum Christi, in Inferno
doloribus poenarum fuisse subiectos. Unde, parum ante verba inducta,
praemittit dicens, addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam sanctis
fuisse concessum, ut, dominus cum in Infernum venisset, ab illis
doloribus solverentur. Sed quonam modo intelligatur Abraham, in
cuius sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis fuisse
doloribus, ego quidem non video. Et ideo, cum postea subdit se
nondum invenisse quid descensus Christi ad Inferos antiquis iustis
contulerit, intelligendum est quantum ad absolutionem a doloribus
poenarum. Contulit tamen eis quantum ad adeptionem gloriae, et per
consequens solvit eorum dolorem quem patiebantur ex dilatione gloriae.
Ex cuius tamen spe magnum gaudium habebant, secundum illud Ioan.
VIII, Abraham, pater vester, exultavit ut videret diem meum.
Et ideo subdit, a quibus eum, secundum beatificam praesentiam suae
divinitatis, nunquam video recessisse, inquantum scilicet, etiam ante
adventum Christi, erant beati in spe, licet nondum essent perfecte
beati in re.
Ad secundum dicendum quod sancti patres, dum adhuc viverent, liberati
fuerunt per fidem Christi ab omni peccato tam originali quam actuali,
et reatu poenae actualium peccatorum, non tamen a reatu poenae
originalis peccati, per quem excludebantur a gloria, nondum soluto
pretio redemptionis humanae. Sicut etiam nunc fideles Christi
liberantur per Baptismum a reatu actualium peccatorum, et a reatu
originalis quantum ad exclusionem a gloria, remanent tamen adhuc
obligati reatu originalis peccati quantum ad necessitatem corporaliter
moriendi; quia renovantur secundum spiritum, sed nondum secundum
carnem, secundum illud Rom. VIII, corpus quidem mortuum est
propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem.
Ad tertium dicendum quod statim, Christo mortem patiente, anima eius
ad Infernum descendit, et suae passionis fructum exhibuit sanctis in
Inferno detentis, quamvis ex loco illo non exierint, Christo apud
Inferos commorante, quia ipsa Christi praesentia pertinebat ad
cumulum gloriae.
|
|