|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christus aliquos
damnatos ab Inferno liberavit. Dicitur enim Isaiae XXIV,
congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in
carcerem, et post multos dies visitabuntur. Loquitur autem ibi de
damnatis, qui militiam caeli adoraverant. Ergo videtur quod etiam
damnati, Christo descendente ad Inferos, sunt visitati. Quod ad
eorum liberationem videtur pertinere.
2. Praeterea, super illud Zach. IX, tu autem in sanguine
testamenti tui eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua, dicit
Glossa, tu eos liberasti qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla
misericordia eos refrigerabat, quam dives ille petebat. Sed soli
damnati includuntur carceribus absque misericordia. Ergo Christus
liberavit aliquos de Inferno damnatorum.
3. Praeterea, potentia Christi non fuit minor in Inferno quam in
hoc mundo, utrobique enim operatus est per potentiam suae divinitatis.
Sed in hoc mundo de quolibet statu aliquos liberavit. Ergo etiam in
Inferno liberavit aliquos etiam de statu damnatorum.
Sed contra est quod dicitur Osee XIII, ero mors tua, o mors.
Morsus tuus, Inferne. Glossa, electos educendo, reprobos vero
ibidem relinquendo. Sed soli reprobi sunt in Inferno damnatorum.
Ergo per descensum Christi ad Inferos non sunt aliqui de Inferno
damnatorum liberati.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus,
descendens ad Inferos, operatus est in virtute suae passionis. Et
ideo eius descensus ad Inferos illis solis liberationis contulit
fructum qui fuerunt passioni Christi coniuncti per fidem caritate
formatam, per quam peccata tolluntur. Illi autem qui erant in
Inferno damnatorum, aut penitus fidem passionis Christi non
habuerant, sicut infideles, aut, si fidem habuerant, nullam
conformitatem habebant ad caritatem Christi patientis. Unde nec a
peccatis suis erant mundati. Et propter hoc descensus Christi ad
Inferos non contulit eis liberationem a reatu poenae infernalis.
Ad primum ergo dicendum quod, Christo descendente ad Inferos, omnes
qui erant in quacumque parte Inferni, sunt aliqualiter visitati, sed
quidam ad suam consolationem et liberationem; quidam autem ad suam
confutationem et confusionem, scilicet damnati. Unde ibidem
subditur, et erubescet luna, et confundetur sol, et cetera. Potest
etiam hoc referri ad visitationem qua visitabuntur in die iudicii, non
ut liberentur, sed ut condemnentur amplius, secundum illud Sophon.
I, visitabo super viros defixos in faecibus suis.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur in Glossa, ubi nulla
misericordia eos refrigerabat, intelligendum est quantum ad refrigerium
perfectae liberationis. Quia sancti patres ab illis Inferni
carceribus ante Christi adventum non poterant liberari.
Ad tertium dicendum quod non fuit propter Christi impotentiam quod non
sunt aliqui liberati de quolibet statu infernalium, sicut de quolibet
statu mundanorum, sed propter diversam utrorumque conditionem. Nam
homines quandiu hic vivunt, possunt ad fidem et caritatem converti,
quia in hac vita non sunt homines confirmati in bono vel in malo, sicut
post exitum ab hac vita.
|
|