|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod pueri qui cum originali
peccato decesserant, fuerint per descensum Christi liberati. Non
enim tenebantur in Inferno nisi pro peccato originali, sicut et sancti
patres. Sed sancti patres sunt ab Inferno liberati per Christum, ut
supra dictum est. Ergo et pueri similiter per Christum sunt ab
Inferno liberati.
2. Praeterea, apostolus dicit, Rom. V, si unius delicto multi
mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum, in gratia unius hominis
Iesu Christi, in plures abundavit. Sed propter peccatum primi
parentis pueri cum solo peccato originali decedentes in Inferno
detinentur. Ergo multo magis per gratiam Christi sunt ab Inferno
liberati.
3. Praeterea, sicut Baptismus operatur in virtute passionis
Christi, ita et descensus Christi ad Inferos, ut ex dictis patet.
Sed pueri per Baptismum liberantur a peccato originali et ab
Inferno. Ergo similiter liberati sunt per descensum Christi ad
Inferos.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. III, quod Deus
proposuit Christum propitiatorem per fidem in sanguine eius. Sed
pueri qui cum solo peccato originali decesserant, nullo modo fuerant
participes fidei. Ergo non perceperunt fructum propitiationis
Christi, ut per ipsum ab Inferno liberarentur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, descensus Christi
ad Inferos in illis solis effectum habuit qui per fidem et caritatem
passioni Christi coniungebantur, in cuius virtute descensus Christi
ad Inferos liberatorius erat. Pueri autem qui cum originali
decesserant, nullo modo fuerant coniuncti passioni Christi per fidem
et dilectionem, neque enim fidem propriam habere potuerant, quia non
habuerant usum liberi arbitrii; neque per fidem parentum aut per
aliquod fidei sacramentum fuerant a peccato originali mundati. Et ideo
descensus Christi ad Inferos huiusmodi pueros non liberavit ab
Inferno. Et praeterea per hoc sancti patres ab Inferno sunt liberati
quia sunt ad gloriam divinae visionis admissi, ad quam nullus potest
pervenire nisi per gratiam, secundum illud Rom. VI, gratia Dei
vita aeterna. Cum igitur pueri cum originali decedentes gratiam non
habuerint, non fuerunt ab Inferno liberati.
Ad primum ergo dicendum quod sancti patres, etsi adhuc tenerentur
adstricti reatu originalis peccati inquantum respicit humanam naturam,
tamen liberati erant per fidem Christi ab omni macula peccati, et ideo
capaces erant illius liberationis quam Christus attulit descendens ad
Inferos. Sed hoc de pueris dici non potest, ut ex supra dictis
patet.
Ad secundum dicendum quod, cum apostolus dicit, gratia Dei in plures
abundavit, ly plures non est accipiendum comparative, quasi plures
numero sint salvati per gratiam Christi quam damnati per peccatum
Adae, sed absolute, ac si diceret quod gratia unius Christi
abundavit in multos, sicut et peccatum unius Adae pervenit ad multos.
Sed sicut peccatum Adae ad eos tantum pervenit qui per seminalem
rationem carnaliter ab eo descenderunt, ita gratia Christi ad illos
tantum pervenit qui spirituali regeneratione eius membra sunt facti.
Quod non competit pueris decedentibus cum originali peccato.
Ad tertium dicendum quod Baptismus adhibetur hominibus in hac vita,
in qua homo potest transmutari de culpa in gratiam. Sed descensus
Christi ad Inferos exhibitus fuit animabus post hanc vitam, ubi non
sunt capaces transmutationis praedictae. Et ideo per Baptismum pueri
liberantur a peccato originali et ab Inferno, non autem per descensum
Christi ad Inferos.
|
|