|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Christus suo descensu
ad Inferos liberaverit animas a Purgatorio. Dicit enim Augustinus,
in epistola ad Evodium, quia evidentia testimonia et Infernum
commemorant et dolores, nulla causa occurrit cur illo credatur venisse
salvator, nisi ut ab eisdem doloribus salvos faceret. Sed utrum omnes
quos in eis invenit, an quosdam, quos illo beneficio dignos
iudicavit, adhuc requiro. Tamen venisse Christum apud Inferos, et
in eorum doloribus constitutis hoc beneficium praestitisse, non
dubito. Non autem praestitit beneficium liberationis damnatis, sicut
supra dictum est. Praeter eos autem nulli sunt in doloribus poenalibus
constituti nisi illi qui sunt in Purgatorio. Ergo Christus animas de
Purgatorio liberavit.
2. Praeterea, ipsa animae Christi praesentia non minorem effectum
habuit quam sacramenta ipsius. Sed per sacramenta Christi liberantur
animae a Purgatorio, et praecipue per Eucharistiae sacramentum, ut
infra dicetur. Ergo multo magis per praesentiam Christi ad Inferos
descendentis sunt animae a Purgatorio liberatae.
3. Praeterea, Christus quoscumque curavit in hac vita, totaliter
curavit, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia. Et Ioan.
VII dominus dicit, totum hominem salvum feci in sabbato. Sed
Christus eos qui in Purgatorio erant, liberavit a reatu poenae
damni, quo excludebantur a gloria. Ergo etiam liberavit eos a reatu
poenae Purgatorii.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XIII Moral., dum conditor
ac redemptor noster, claustra Inferni penetrans, electorum exinde
animas eduxit, nos illo ire non patitur, unde iam alios descendendo
liberavit. Patitur autem nos ire ad Purgatorium. Ergo, descendens
ad Inferos, animas a Purgatorio non liberavit.
Respondeo dicendum quod, sicut saepe dictum est, descensus Christi
ad Inferos liberatorius fuit in virtute passionis ipsius. Passio
autem eius non habuit temporalem virtutem et transitoriam sed
sempiternam, secundum illud Heb. X, una oblatione consummavit
sanctificatos in sempiternum. Et sic patet quod non habuit tunc
maiorem efficaciam passio Christi quam habeat nunc. Et ideo illi qui
fuerunt tales quales nunc sunt qui in Purgatorio detinentur, non
fuerunt a Purgatorio liberati per descensum Christi ad Inferos. Si
qui autem inventi sunt ibi tales quales etiam nunc virtute passionis
Christi a Purgatorio liberantur, tales nihil prohibet per descensum
Christi ad Inferos a Purgatorio esse liberatos.
Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate Augustini non potest
concludi quod omnes illi qui in Purgatorio erant, fuerint a
Purgatorio liberati, sed quod aliquibus eorum fuerit hoc beneficium
collatum, illis scilicet qui iam sufficienter purgati erant; vel etiam
qui, dum adhuc viverent, meruerunt per fidem et dilectionem, et
devotionem ad mortem Christi, ut, eo descendente, liberarentur a
temporali Purgatorii poena.
Ad secundum dicendum quod virtus Christi operatur in sacramentis per
modum sanationis et expiationis cuiusdam. Unde sacramentum
Eucharistiae liberat homines a Purgatorio inquantum est quoddam
sacrificium satisfactorium pro peccato. Descensus autem Christi ad
Inferos non fuit satisfactorius. Operabatur tamen in virtute
passionis, quae fuit satisfactoria, ut supra habitum est, sed erat
satisfactoria in generali, cuius virtutem oportebat applicari ad
unumquemque per aliquid specialiter ad ipsum pertinens. Et ideo non
oportet quod per descensum Christi ad Inferos omnes fuerint a
Purgatorio liberati.
Ad tertium dicendum quod illi defectus a quibus Christus simul in hoc
mundo homines liberabat, erant personales, proprie ad unumquemque
pertinentes. Sed exclusio a gloria Dei erat quidam defectus generalis
pertinens ad totam humanam naturam. Et ideo nihil prohibet eos qui
erant in Purgatorio, per Christum esse liberatos ab exclusione a
gloria, non autem a reatu poenae Purgatorii, qui pertinet ad proprium
defectum. Sicut e converso sancti patres, ante Christi adventum,
liberati sunt a propriis defectibus, non autem a defectu communi,
sicut supra dictum est.
|
|