|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium
Christum resurgere. Dicit enim Damascenus, in IV libro,
resurrectio est secunda eius quod dissolutum est et cecidit animalis
surrectio. Sed Christus non cecidit per peccatum, nec corpus eius
est dissolutum, ut ex supra dictis patet. Non ergo proprie convenit
sibi resurgere.
2. Praeterea, quicumque resurgit, ad aliquid altius promovetur,
quia surgere est sursum moveri. Sed corpus Christi remansit post
mortem divinitati unitum, et ita non potuit in aliquid altius
promoveri. Ergo non competebat sibi resurgere.
3. Praeterea, ea quae circa humanitatem Christi sunt acta, ad
nostram salutem ordinantur. Sed sufficiebat ad salutem nostram passio
Christi, per quam sumus liberati a culpa et poena, ut ex supra dictis
patet. Non ergo fuit necessarium quod Christus a mortuis resurgeret.
Sed contra est quod dicitur Luc. ult., oportebat Christum pati et
resurgere a mortuis.
Respondeo dicendum quod necessarium fuit Christum resurgere, propter
quinque. Primo quidem, ad commendationem divinae iustitiae, ad quam
pertinet exaltare illos qui se propter Deum humiliant, secundum illud
Luc. I, deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Quia
igitur Christus, propter caritatem et obedientiam Dei, se humiliavit
usque ad mortem crucis, oportebat quod exaltaretur a Deo usque ad
gloriosam resurrectionem. Unde ex eius persona dicitur in Psalmo, tu
cognovisti, idest approbasti, sessionem meam, idest humilitatem et
passionem, et resurrectionem meam, idest glorificationem in
resurrectione, sicut Glossa exponit. Secundo, ad fidei nostrae
instructionem. Quia per eius resurrectionem confirmata est fides
nostra circa divinitatem Christi, quia, ut dicitur II Cor.
ult., etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute
Dei. Et ideo I Cor. XV dicitur, si Christus non resurrexit,
inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides nostra. Et in
Psalmo, quae utilitas erit in sanguine meo, idest in effusione
sanguinis mei, dum descendo, quasi per quosdam gradus malorum, in
corruptionem? Quasi dicat, nulla. Si enim statim non resurgo,
corruptumque fuerit corpus meum, nemini annuntiabo, nullum lucrabor ut
Glossa exponit. Tertio, ad sublevationem nostrae spei. Quia, dum
videmus Christum resurgere, qui est caput nostrum, speramus et nos
resurrecturos. Unde dicitur I Cor. XV, si Christus praedicatur
quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam
resurrectio mortuorum non est? Et Iob XIX dicitur, scio,
scilicet per certitudinem fidei, quod redemptor meus, idest
Christus, vivit, a mortuis resurgens, et ideo in novissimo die de
terra surrecturus sum, reposita est haec spes mea in sinu meo.
Quarto, ad informationem vitae fidelium, secundum illud Rom. VI,
quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos
in novitate vitae ambulemus. Et infra, Christus resurgens ex mortuis
iam non moritur, ita et vos existimate mortuos esse peccato, viventes
autem Deo. Quinto, ad complementum nostrae salutis. Quia sicut
propter hoc mala sustinuit moriendo ut nos liberaret a malis, ita
glorificatus est resurgendo ut nos promoveret ad bona, secundum illud
Rom. IV, traditus est propter delicta nostra, et resurrexit
propter iustificationem nostram.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non ceciderit per
peccatum, cecidit tamen per mortem, quia sicut peccatum est casus a
iustitia, ita mors est casus a vita. Unde ex persona Christi potest
intelligi quod dicitur Mich. VII, ne laeteris, inimica mea,
super me, quia cecidi, consurgam. Similiter etiam, licet corpus
Christi non fuerit dissolutum per incinerationem, ipsa tamen separatio
animae a corpore dissolutio quaedam fuit.
Ad secundum dicendum quod divinitas erat carni Christi post mortem
unita unione personali, non autem unione naturae, sicut anima unitur
corpori ut forma ad constituendam humanam naturam. Et ideo per hoc
quod corpus eius unitum est animae, promotum est in altiorem statum
naturae, non autem in altiorem statum personae.
Ad tertium dicendum quod passio Christi operata est nostram salutem,
proprie loquendo, quantum ad remotionem malorum, resurrectio autem
quantum ad inchoationem et exemplar bonorum.
|
|