|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum tertia die resurgere. Membra enim debent capiti conformari.
Sed nos, qui sumus membra Christi, non resurgimus a morte tertia
die, sed nostra resurrectio differtur usque ad finem mundi. Ergo
videtur quod Christus, qui est caput nostrum, non debuit tertia die
resurgere, sed debuit eius resurrectio differri usque ad finem mundi.
2. Praeterea, Act. II dicit Petrus quod impossibile erat
Christum detineri ab Inferno et morte. Sed quandiu aliquis est
mortuus, detinetur a morte. Ergo videtur quod Christi resurrectio
non debuerit differri usque ad tertiam diem, sed statim eodem die
resurgere, praecipue cum Glossa super inducta dicat nullam esse
utilitatem in effusione sanguinis Christi si non statim resurgeret.
3. Praeterea, dies incipere videtur ab ortu solis, qui sua
praesentia diem causat. Sed ante ortum solis Christus resurrexit,
dicitur enim Ioan. XX, quod una sabbati Maria Magdalene venit
mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et tunc Christus iam
resurrexerat, quia sequitur, et vidit revolutum lapidem a monumento.
Ergo non resurrexit Christus tertia die.
Sed contra est quod dicitur Matth. XX, tradent eum gentibus ad
illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, resurrectio Christi
necessaria fuit ad instructionem fidei nostrae. Est autem fides nostra
et de divinitate et de humanitate Christi, non enim sufficit alterum
sine altero credere, ut ex praedictis patet. Et ideo, ad hoc quod
confirmaretur fides divinitatis ipsius, oportuit quod cito resurgeret,
et eius resurrectio non differretur usque ad finem mundi, ad hoc autem
quod confirmaretur fides de veritate humanitatis et mortis eius,
oportuit moram esse inter mortem et resurrectionem; si enim statim post
mortem resurrexisset videri posset quod eius mors vera non fuerit, et
per consequens nec resurrectio vera. Ad veritatem autem mortis
Christi manifestandam, sufficiebat quod usque ad tertiam diem eius
resurrectio differretur, quia non contingit quin infra hoc tempus, in
homine qui mortuus videtur cum vivat, appareant aliqua indicia vitae.
Per hoc etiam quod tertia die resurrexit, commendatur perfectio
ternarii, qui est numerus omnis rei, utpote habens principium, medium
et finem, ut dicitur in I de caelo. Ostenditur etiam, secundum
mysterium, quod Christus una sua morte, quae fuit lux propter
iustitiam, corporali scilicet, duas nostras mortes destruxit,
scilicet corporis et animae, quae sunt tenebrosae propter peccatum, et
ideo una die integra et duabus noctibus permansit in morte, ut
Augustinus dicit, in IV de Trin. Per hoc etiam significatur quod
per resurrectionem Christi tertium tempus incipiebat. Nam primum fuit
ante legem; secundum sub lege; tertium sub gratia. Incipit etiam in
Christi resurrectione tertius status sanctorum. Nam primus fuit sub
figuris legis; secundus, sub veritate fidei; tertius erit in
aeternitate gloriae, quam Christus resurgendo inchoavit.
Ad primum ergo dicendum quod caput et membra conformantur in natura,
sed non in virtute, excellentior est enim virtus capitis quam
membrorum. Et ideo, ad demonstrandam excellentiam virtutis Christi,
conveniens fuit ipsum tertia die resurgere, aliorum resurrectione
dilata usque ad finem mundi.
Ad secundum dicendum quod detentio coactionem quandam importat.
Christus autem nulla necessitate mortis tenebatur adstrictus, sed erat
inter mortuos liber. Et ideo aliquandiu in morte mansit, non quasi
detentus, sed propria voluntate, quandiu iudicavit hoc esse
necessarium ad instructionem fidei nostrae. Dicitur autem statim fieri
quod fit brevi interposito tempore.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus
resurrexit circa diluculum, illucescente iam die, ad significandum
quod per suam resurrectionem nos ad lucem gloriae inducebat, sicut
mortuus est advesperascente iam die et tendente in tenebras, ad
ostendendum quod per suam mortem destrueret tenebras culpae et poenae.
Et tamen dicitur tertia die resurrexisse, accipiendo diem pro die
naturali, quae continet spatium viginti quatuor horarum. Et, sicut
dicit Augustinus, in IV de Trin., nox usque ad diluculum quo
domini resurrectio declarata est, ad tertium pertinet diem. Quia
Deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, ut per gratiam novi
testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus,
fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, insinuat nobis
quodammodo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies,
propter futurum hominis lapsum, a luce in noctem, ita isti, propter
hominis reparationem, a tenebris ad lucem computantur. Et ita patet
quod, etiam si media nocte surrexisset, posset dici die tertia eum
surrexisse, intelligendo de die naturali. Nunc autem, cum in
diluculo surrexerit, potest dici quod die tertia surrexit, etiam
accipiendo diem artificialem, quae causatur ex praesentia solis, quia
iam sol incipiebat aerem illustrare. Unde et Marci ult. dicitur quod
mulieres venerunt ad monumentum, orto iam sole. Quod non est
contrarium ei quod Ioannes dicit, cum adhuc tenebrae essent, ut
Augustinus dicit, in libro de consensu Evang., quia, die
surgente, reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis
oritur lux; quod autem dicit Marcus, orto iam sole, non sic
accipiendum est tanquam iam sol ipse videretur super terram, sed
tanquam eo proximo veniente in has partes.
|
|