|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non primo
resurrexit. Nam in veteri testamento per Eliam et Elisaeum aliqui
resuscitati leguntur, secundum illud Heb. XI, acceperunt mulieres
de resurrectione mortuos suos. Similiter etiam Christus, ante
passionem suam, tres mortuos suscitavit. Non ergo Christus fuit
primus resurgentium.
2. Praeterea, Matth. XXVII, inter alia miracula quae in
passione Christi acciderunt, narratur quod monumenta aperta sunt, et
multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Non ergo
Christus fuit primus resurgentium.
3. Praeterea, sicut Christus per suam resurrectionem est causa
nostrae resurrectionis, ita per suam gratiam est causa nostrae
gratiae, secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius omnes
accepimus. Sed alii prius tempore gratiam habuerunt quam Christus,
sicut omnes patres veteris testamenti. Ergo etiam aliqui prius ad
resurrectionem corporalem pervenerunt quam Christus.
Sed contra est quod dicitur I Cor. XV, Christus resurrexit a
mortuis primitiae dormientium, Glossa, quia prius tempore et
dignitate surrexit.
Respondeo dicendum quod resurrectio est reparatio a morte in vitam.
Dupliciter autem aliquis eripitur a morte. Uno modo, solum a morte
in actu, ut scilicet aliquis vivere incipiat qualitercumque postquam
mortuus fuerat. Alio modo, ut aliquis liberetur non solum a morte,
sed etiam a necessitate et, quod plus est, a possibilitate moriendi.
Et haec est vera et perfecta resurrectio. Quia quandiu aliquis vivit
subiectus necessitati moriendi, quodammodo mors ei dominatur, secundum
illud Rom. VIII, corpus quidem mortuum est propter peccatum.
Illud etiam quod possibile est esse, secundum quid dicitur esse,
idest potentialiter. Et sic patet quod illa resurrectio qua quis
eripitur solum ab actuali morte, est resurrectio imperfecta. Loquendo
ergo de resurrectione perfecta, Christus est primus resurgentium,
quia ipse resurgendo primo pervenit ad vitam penitus immortalem;
secundum illud Rom. VI, Christus, resurgens ex mortuis, iam non
moritur. Sed resurrectione imperfecta quidam alii surrexerunt ante
Christum, ad praemonstrandum quasi in quodam signo resurrectionem
ipsius.
Et sic patet responsio ad primum. Quia et illi qui suscitati sunt in
veteri testamento, et illi qui suscitati sunt a Christo, sic
redierunt ad vitam ut iterum morerentur.
Ad secundum dicendum quod de illis qui resurrexerunt cum Christo,
duplex est opinio. Quidam enim asserunt quod redierunt ad vitam
tanquam non iterum morituri, quoniam maius illis esset tormentum si
iterum morerentur, quam si non resurgerent. Et secundum hoc,
intelligendum erit, sicut Hieronymus dicit, super Matth., quod non
ante resurrexerunt quam resurgeret dominus. Unde et Evangelista dicit
quod, exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in
sanctam civitatem et apparuerunt multis. Sed Augustinus, in epistola
ad Evodium, hanc opinionem commemorans, dicit, scio quibusdam videri
morte domini Christi iam talem resurrectionem praestitam iustis,
qualis nobis in fine promittitur quod si non iterum, repositis
corporibus, dormierunt, videndum est quomodo intelligatur Christus
primogenitus a mortuis, si eum in illam resurrectionem tot
praecesserunt. Quod si respondetur hoc dictum esse per
anticipationem, ut monumenta illo terrae motu aperta intelligantur cum
Christus in cruce penderet, resurrexisse autem iustorum corpora non
tunc, sed cum ille prior resurrexisset, sed adhuc restat quod moveat
quomodo Petrus non de David sed de Christo asseruit fuisse praedictum
carnem eius non vidisse corruptionem, scilicet per hoc quod apud eos
erat monumentum David; et sic illos non convincebat, si corpus David
ibi iam non erat; quia, etsi ante in recenti sua morte resurrexisset,
nec caro eius vidisset corruptionem, posset monumentum illud manere.
Durum autem videtur ut David non fuerit in illa resurrectione
iustorum, si eis iam aeterna donata est, cuius Christus ex semine
commendatur. Periclitabitur etiam illud quod ad Hebraeos de iustis
antiquis dicitur, ne sine nobis perficerentur, si iam in illa
resurrectionis incorruptione constituti sunt quae nobis perficiendis in
fine promittitur. Sic ergo Augustinus sentire videtur quod
resurrexerint iterum morituri. Ad quod etiam videtur pertinere quod
Hieronymus dicit, super Matth., quod, sicut Lazarus resurrexit,
sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut dominum ostenderent
resurgentem. Quamvis hoc in sermone de assumptione sub dubio
relinquat. Rationes tamen Augustini multo efficaciores videntur.
Ad tertium dicendum quod, sicut ea quae praecesserunt Christi
adventum, fuerunt praeparatoria ad Christum, ita gratia est
dispositio ad gloriam. Et ideo ea quae sunt gloriae, sive quantum ad
animam, sicut perfecta Dei fruitio, sive quantum ad corpus, sicut
resurrectio gloriosa, prius tempore debuit esse in Christo, sicut in
auctore gloriae. Gratiam vero conveniebat prius esse in his quae
ordinabantur ad Christum.
|
|