|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
causa suae resurrectionis. Quicumque enim suscitatur ab alio, non est
suae resurrectionis causa. Sed Christus est suscitatus ab alio,
secundum illud Act. II, quem Deus suscitavit, solutis doloribus
Inferni; et Rom. VIII, qui suscitavit Iesum Christum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, et cetera. Ergo
Christus non est causa suae resurrectionis.
2. Praeterea, nullus dicitur mereri, vel ab alio petit, aliquid
cuius ipse est causa. Sed Christus sua passione meruit
resurrectionem, sicut Augustinus dicit, super Ioan., quod
humilitas passionis meritum est gloriae resurrectionis. Ipse etiam
petit a patre se resuscitari, secundum illud Psalmi, tu autem,
domine, miserere mei et resuscita me. Ergo Christus non fuit causa
suae resurrectionis.
3. Praeterea, sicut Damascenus probat, in IV libro, resurrectio
non est animae, sed corporis, quod per mortem cadit. Corpus autem
non potuit sibi animam unire, quae est eo nobilior. Ergo id quod
resurrexit in Christo, non potuit esse causa suae resurrectionis.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. X, nemo tollit animam
meam a me, sed ego pono eam et iterum sumo eam. Sed nihil est aliud
resurgere quam iterato animam sumere. Ergo videtur quod Christus
propria virtute resurrexit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, per mortem non fuit
separata divinitas nec ab anima Christi, nec ab eius carne. Potest
igitur tam anima Christi mortui, quam eius caro, considerari
dupliciter, uno modo, ratione divinitatis; alio modo, ratione ipsius
naturae creatae. Secundum igitur unitae divinitatis virtutem, et
corpus resumpsit animam, quam deposuerat; et anima resumpsit corpus,
quod dimiserat. Et hoc est quod de Christo dicitur II Cor.
ult., quod, etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex
virtute Dei. Si autem consideremus corpus et animam Christi mortui
secundum virtutem naturae creatae, sic non potuerunt sibi invicem
reuniri, sed oportuit Christum resuscitari a Deo.
Ad primum ergo dicendum quod eadem est divina virtus et operatio patris
et filii. Unde haec duo sese consequuntur, quod Christus sit
suscitatus divina virtute patris, et sui ipsius.
Ad secundum dicendum quod Christus orando petiit et meruit suam
resurrectionem, inquantum homo, non autem inquantum Deus.
Ad tertium dicendum quod corpus secundum naturam creatam non est
potentius anima Christi, est tamen ea potentius secundum virtutem
divinam. Quae etiam rursus, secundum divinitatem unitam, est
potentior corpore secundum naturam creatam. Et ideo secundum virtutem
divinam corpus et anima mutuo se resumpserunt, non autem secundum
virtutem naturae creatae.
|
|