|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus post
resurrectionem non habuerit verum corpus. Verum enim corpus non potest
simul esse cum alio corpore in eodem loco. Sed corpus Christi post
resurrectionem fuit simul cum alio corpore in eodem loco, intravit enim
ad discipulos ianuis clausis, ut dicitur Ioan. XX. Ergo videtur
quod Christus post resurrectionem non habuerit verum corpus.
2. Praeterea, verum corpus non evanescit ab aspectu intuentium,
nisi forte corrumpatur. Sed corpus Christi evanuit ab oculis
discipulorum eum intuentium, ut dicitur Luc. ult. Ergo videtur quod
Christus post resurrectionem non habuerit verum corpus.
3. Praeterea, cuiuslibet veri corporis est determinata figura. Sed
corpus Christi apparuit discipulis in alia effigie, ut patet Marci
ult. Ergo videtur quod Christus post resurrectionem non habuerit
verum corpus humanum.
Sed contra est quod dicitur Luc. ult., quod Christo discipulis
apparente, conturbati et conterriti, existimabant se spiritum videre,
scilicet ac si non haberet verum corpus, sed phantasticum. Ad quod
removendum, ipse postea subdit, palpate et videte, quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Non ergo habuit
corpus phantasticum, sed verum.
Respondeo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in IV libro,
illud resurgere dicitur quod cecidit. Corpus autem Christi per mortem
cecidit, inquantum scilicet fuit ab eo anima separata, quae erat eius
formalis perfectio. Unde oportuit, ad hoc quod esset vera Christi
resurrectio, ut idem corpus Christi iterato eidem animae uniretur.
Et quia veritas naturae corporis est ex forma, consequens est quod
corpus Christi post resurrectionem et verum corpus fuerit, et eiusdem
naturae cuius fuerat prius. Si autem eius corpus fuisset
phantasticum, non fuisset vera resurrectio, sed apparens.
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi post resurrectionem, non
ex miraculo, sed ex conditione gloriae, sicut quidam dicunt, clausis
ianuis ad discipulos introivit, simul cum alio corpore in eodem loco
existens. Sed utrum hoc facere possit corpus gloriosum ex aliqua
proprietate sibi indita, ut simul cum alio corpore in eodem loco
existat, inferius discutietur, ubi agetur de resurrectione communi.
Nunc autem, quantum ad propositum sufficit, dicendum est quod non ex
natura corporis, sed potius ex virtute divinitatis unitae, illud
corpus ad discipulos, licet verum esset, ianuis clausis introivit.
Unde Augustinus dicit, in quodam sermone paschali, quod quidam sic
disputant, si corpus erat, si hoc surrexit de sepulcro quod pependit
in ligno, quomodo per ostia clausa intrare potuit? Et respondet, si
comprehendis modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est
fidei aedificatio. Et super Ioan., dicit, moli corporis ubi
divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt, ille quippe non eis
apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata
permansit. Et idem dicit Gregorius, in quadam homilia de octava
Paschae.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, Christus resurrexit ad
immortalem gloriae vitam. Haec est autem dispositio corporis
gloriosi, ut sit spirituale, idest subiectum spiritui, ut apostolus
dicit, I Cor. XV. Ad hoc autem quod sit omnino corpus subiectum
spiritui, requiritur quod omnis actio corporis subdatur spiritus
voluntati. Quod autem aliquid videatur, fit per actionem visibilis in
visum, ut patet per philosophum, in II de anima. Et ideo quicumque
habet corpus glorificatum, in potestate sua habet videri quando vult,
et, quando non vult, non videri. Hoc tamen Christus habuit non
solum ex conditione corporis gloriosi, sed etiam ex virtute
divinitatis, per quam fieri potest ut etiam corpora non gloriosa
miraculose non videantur; sicut praestitum fuit miraculose beato
Bartholomaeo, ut, si vellet, videretur, non autem videretur si non
vellet. Dicitur ergo quod Christus ab oculis discipulorum evanuit,
non quia corrumperetur aut resolveretur in aliqua invisibilia, sed quia
sua voluntate desiit ab eis videri, vel eo praesente, vel etiam eo
abscedente per dotem agilitatis.
Ad tertium dicendum quod, sicut Severianus dicit in sermone
paschali, nemo putet Christum sua resurrectione sui vultus effigiem
commutasse. Quod est intelligendum quantum ad lineamenta membrorum,
quia nihil inordinatum et deforme fuerat in corpore Christi, per
spiritum sanctum concepto, quod in resurrectione corrigendum esset.
Accepit tamen in resurrectione gloriam claritatis. Unde idem subdit,
sed mutatur effigies dum efficitur ex mortali immortalis, ut hoc sit
acquisivisse vultus gloriam, non vultus substantiam perdidisse. Nec
tamen illis discipulis in specie gloriosa apparuit, sed, sicut in
potestate eius erat ut corpus suum videretur vel non videretur, ita in
potestate eius erat ut ex eius aspectu formaretur in oculis intuentium
vel forma gloriosa, vel non gloriosa, aut etiam commixta, vel
qualitercumque se habens. Modica tamen differentia sufficit ad hoc
quod aliquis videatur in aliena effigie apparere.
|
|