|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi non
resurrexerit gloriosum. Corpora enim gloriosa sunt fulgentia,
secundum illud Matth. XIII, fulgebunt iusti sicut sol in regno
patris eorum. Sed corpora fulgida videntur secundum rationem lucis,
non autem secundum rationem coloris. Cum ergo corpus Christi visum
fuerit sub coloris specie, sicut et prius videbatur, videtur quod non
fuerit gloriosum.
2. Praeterea, corpus gloriosum est incorruptibile. Sed corpus
Christi non videtur fuisse incorruptibile. Fuit enim palpabile,
sicut ipse dicit, Luc. ult., palpate et videte. Dicit autem
Gregorius, in quadam homilia, quod corrumpi necesse est quod
palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Non ergo corpus
Christi fuit gloriosum.
3. Praeterea, corpus gloriosum non est animale, sed spirituale, ut
patet I Cor. XV. Sed corpus Christi videtur animale fuisse post
resurrectionem, quia cum discipulis manducavit et bibit, ut legitur
Luc. ult., et Ioan. ult. Ergo videtur quod corpus Christi non
fuerit gloriosum.
Sed contra est quod apostolus dicit, Philipp. III, reformabit
corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
Respondeo dicendum quod corpus Christi in resurrectione fuit
gloriosum. Et hoc apparet triplici ratione. Primo quidem, quia
resurrectio Christi fuit exemplar et causa nostrae resurrectionis, ut
habetur I Cor. XV. Sancti autem in resurrectione habebunt corpora
gloriosa, sicut dicitur ibidem, seminatur in ignobilitate, surget in
gloria. Unde, cum causa sit potior causato et exemplar exemplato,
multo magis corpus Christi resurgentis fuit gloriosum. Secundo, quia
per humilitatem passionis meruit gloriam resurrectionis. Unde et ipse
dicebat, nunc anima mea turbata est, quod pertinet ad passionem, et
postea subdit, pater, clarifica nomen tuum, in quo petit gloriam
resurrectionis. Tertio quia, sicut supra habitum est, anima Christi
a principio suae conceptionis fuit gloriosa per fruitionem divinitatis
perfectam. Est autem dispensative factum, sicut supra dictum est, ut
ab anima gloria non redundaret in corpus, ad hoc quod mysterium nostrae
redemptionis sua passione impleret. Et ideo, peracto hoc mysterio
passionis et mortis Christi, anima Christi statim in corpus, in
resurrectione resumptum, suam gloriam derivavit. Et ita factum est
corpus illud gloriosum.
Ad primum ergo dicendum quod omne quod recipitur in aliquo, recipitur
in eo secundum modum recipientis. Quia igitur gloria corporis
derivatur ab anima, ut Augustinus dicit in epistola ad Dioscorum,
fulgor seu claritas corporis gloriosi est secundum colorem humano
corpori naturalem, sicut vitrum diversimode coloratum recipit
splendorem ex illustratione solis secundum modum sui coloris. Sicut
autem in potestate hominis glorificati est ut corpus eius videatur vel
non videatur, sicut dictum est; ita in potestate eius est quod
claritas eius videatur vel non videatur. Unde potest in suo colore
sine aliqua claritate videri. Et hoc modo Christus discipulis post
resurrectionem suam apparuit.
Ad secundum dicendum quod corpus aliquod dicitur esse palpabile, non
solum ratione resistentiae, sed ratione spissitudinis suae. Ad rarum
autem et spissum sequuntur grave et leve, calidum et frigidum, et alia
huiusmodi contraria, quae sunt principia corruptionis corporum
elementarium. Unde corpus quod est palpabile humano tactu, est
naturaliter corruptibile. Si autem sit aliquod corpus resistens tactui
quod non sit dispositum secundum praedictas qualitates, quae sunt
propria obiecta tactus humani, sicut est corpus caeleste, tale corpus
non potest dici palpabile. Corpus autem Christi vere post
resurrectionem fuit ex elementis compositum, habens in se tangibiles
qualitates, secundum quod requirit natura corporis humani, et ideo
naturaliter erat palpabile. Et si nihil aliud habuisset supra corporis
humani naturam, fuisset etiam corruptibile. Habuit autem aliquid
aliud quod ipsum incorruptibile reddidit, non quidem naturam caelestis
corporis, ut quidam dicunt, de quo infra magis inquiretur; sed
gloriam redundantem ab anima beata; quia, ut Augustinus dicit, ad
Dioscorum, tam potenti natura Deus fecit animam ut ex eius plenissima
beatitudine redundet in corpus plenitudo sanitatis, idest
incorruptionis vigor. Et ideo, sicut dicit Gregorius, ibidem,
ostenditur corpus Christi post resurrectionem fuisse eiusdem naturae,
sed alterius gloriae.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIII de Civ.
Dei, salvator noster, post resurrectionem, iam quidem in spirituali
carne, sed tamen vera, cibum ac potum cum discipulis sumpsit, non
alimentorum indigentia, sed ea qua hoc poterat potestate. Ut enim
Beda dicit, super Luc., aliter absorbet aquam terra sitiens,
aliter solis radius calens, illa indigentia, iste potentia.
Manducavit ergo post resurrectionem, non quasi cibo indigens, sed ut
eo modo naturam corporis resurgentis adstrueret. Et propter hoc, non
sequitur quod fuerit eius corpus animale, quod est indigens cibo.
|
|