|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus Christi non
resurrexerit integrum. Sunt enim de integritate humani corporis caro
et sanguis. Quae Christus non videtur habuisse, dicitur enim I
Cor. XV, caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Christus
autem resurrexit in gloria regni Dei. Ergo videtur quod non habuerit
carnem et sanguinem.
2. Praeterea, sanguis est unus de quatuor humoribus. Si ergo
Christus habuit sanguinem, pari ratione habuit alios humores, ex
quibus causatur corruptio in corporibus animalium. Sic ergo sequeretur
quod corpus Christi fuerit corruptibile. Quod est inconveniens. Non
igitur habuit carnem et sanguinem.
3. Praeterea, corpus Christi quod resurrexit, in caelum ascendit.
Sed aliquid de sanguine eius in quibusdam Ecclesiis reservatur pro
reliquiis. Non ergo resurrexit Christi corpus cum integritate omnium
suarum partium.
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. ult., post resurrectionem
discipulis loquens, spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
videtis habere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, corpus Christi in
resurrectione fuit eiusdem naturae, sed alterius gloriae. Unde
quidquid ad naturam corporis humani pertinet, totum fuit in corpore
Christi resurgentis. Manifestum est autem quod ad naturam corporis
humani pertinent carnes et ossa et sanguis, et alia huiusmodi. Et
ideo omnia ista in corpore Christi resurgentis fuerunt. Et etiam
integraliter, absque omni diminutione, alioquin non fuisset perfecta
resurrectio, si non fuisset redintegratum quidquid per mortem
ceciderat. Unde et dominus fidelibus suis promittit dicens, Matth.
X, vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Et Luc.
XXI dicitur, capillus de capite vestro non peribit. Dicere autem
quod corpus Christi carnem et ossa non habuerit, et alias huiusmodi
partes humano corpori naturales, pertinet ad errorem Eutychii,
Constantinopolitanae urbis episcopi, qui dicebat quod corpus nostrum
in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, et ventis aereque
subtilius; et quod dominus, post confirmata corda discipulorum
palpantium, omne illud quod in eo palpari potuit, in subtilitatem
aliquam redegit. Quod ibidem improbat Gregorius, quia corpus
Christi post resurrectionem immutatum non fuit, secundum illud Rom.
VI, Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Unde et ille
quae dixerat, in morte retractavit. Si enim inconveniens est ut
Christus alterius naturae corpus in sua conceptione acciperet, puta
caeleste, sicut Valentinus asseruit; multo magis inconveniens est
quod in resurrectione alterius naturae corpus reassumpserit, quia
corpus in resurrectione resumpsit ad vitam immortalem, quod in
conceptione acceperat ad vitam mortalem.
Ad primum ergo dicendum quod caro et sanguis ibi non accipitur pro
natura carnis et sanguinis, sed vel pro culpa carnis et sanguinis,
sicut Gregorius dicit, in XIV Moral.; vel pro corruptione carnis
et sanguinis, quia, ut Augustinus dicit, ad Consentium, de
resurrectione carnis, non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et
sanguinis. Caro ergo secundum substantiam possidet regnum Dei,
secundum quod dictum est, spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
videtis habere. Caro autem cum secundum corruptionem intelligitur,
non possidebit. Unde continuo additum est in verbis apostoli, neque
corruptio incorruptelam.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in eodem libro,
fortassis, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior
persecutor, et dicet, si sanguis in corpore Christi resurgentis
fuit, cur non et pituita, idest phlegma; cur non et fel flavum,
idest cholera, et fel nigrum, idest melancholia; quibus quatuor
humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur?
Sed, quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae
fidei sanitatem castitatemque corrumpat. Valet enim divina potentia de
ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus,
auferre quas voluerit qualitates, ut absit labes, scilicet
corruptionis, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit
vescendi potestas, absit esuriendi necessitas.
Ad tertium dicendum quod totus sanguis qui de corpore Christi fluxit,
cum ad veritatem humanae naturae pertineat, in Christi corpore
resurrexit. Et eadem ratio est de omnibus particulis ad veritatem et
integritatem humanae naturae pertinentibus. Sanguis autem ille qui in
quibusdam Ecclesiis pro reliquiis observatur, non fluxit de latere
Christi, sed miraculose dicitur effluxisse de quadam imagine Christi
percussa.
|
|