|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi cum
cicatricibus resurgere non debuerit. Dicitur enim I Cor. XV,
quod mortui resurgent incorrupti. Sed cicatrices et vulnera ad quandam
corruptionem pertinent et defectum. Non ergo fuit conveniens ut
Christus, qui resurrectionis auctor est, cum cicatricibus
resurgeret.
2. Praeterea, corpus Christi integrum resurrexit, sicut dictum
est. Sed aperturae vulnerum contrariantur integritati corporis, quia
per eas discontinuatur corpus. Non ergo videtur fuisse conveniens quod
in Christi corpore aperturae vulnerum remanerent, etsi remanerent ibi
quaedam vulnerum insignia, quae sufficiebant ad aspectum, ad quem
Thomas credidit, cui dictum est, quia vidisti me, Thoma,
credidisti.
3. Praeterea, Damascenus dicit, in IV libro, quod post
resurrectionem de Christo dicuntur quaedam vere quidem, non autem
secundum naturam, sed secundum dispensationem, ad certificandum quod
ipsum quod passum est corpus resurrexit, ut cicatrices. Cessante
autem causa, cessat effectus. Ergo videtur quod, certificatis
discipulis de sua resurrectione, cicatrices ulterius non habuit. Sed
non conveniebat immutabilitati gloriae quod aliquid assumeret quod in eo
perpetuo non remaneret. Videtur ergo quod non debuerit corpus cum
cicatricibus in resurrectione resumere.
Sed contra est quod dominus dicit Thomae, Ioan. XX, infer
digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in
latus meum.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit animam Christi in
resurrectione corpus cum cicatricibus resumere. Primo quidem, propter
gloriam ipsius Christi. Dicit enim Beda, super Luc., quod non ex
impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut in perpetuum victoriae
suae circumferat triumphum. Unde et Augustinus dicit, in XXII de
Civ. Dei, quod fortassis in illo regno in corporibus martyrum
videbimus vulnerum cicatrices quae pro Christi nomine pertulerunt, non
enim deformitas in eis, sed dignitas erit; et quaedam, quamvis in
corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Secundo,
ad confirmandum corda discipulorum circa fidem suae resurrectionis.
Tertio, ut patri, pro nobis supplicans, quale genus mortis pro
homine pertulerit, semper ostendat. Quarto, ut sua morte redemptis
quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis indiciis,
insinuet. Postremo, ut in iudicio quam iuste damnentur, ibidem
annuntiet. Unde, sicut Augustinus dicit, in libro de symbolo,
sciebat Christus quare cicatrices in suo corpore servaret. Sicut enim
demonstravit Thomae non credenti nisi tangeret et videret, ita etiam
inimicis vulnera demonstraturus est sua, ut convincens eos veritas
dicat, ecce hominem quem crucifixistis. Videtis vulnera quae
infixistis. Agnoscitis latus quod pupugistis. Quoniam per vos, et
propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis.
Ad primum ergo dicendum quod cicatrices illae quae in corpore Christi
permanserunt, non pertinent ad corruptionem vel defectum, sed ad
maiorem cumulum gloriae, inquantum sunt quaedam virtutis insignia. Et
in illis locis vulnerum quidam specialis decor apparebit.
Ad secundum dicendum quod illa apertura vulnerum, quamvis sit cum
quadam solutione continuitatis, totum tamen hoc recompensatur per
maiorem decorem gloriae, ut corpus non sit minus integrum, sed magis
perfectum. Thomas autem non solum vidit, sed etiam vulnera tetigit,
quia, ut dicit Leo Papa, suffecit sibi ad fidem propriam vidisse
quod viderat; sed nobis operatus est ut tangeret quem videbat.
Ad tertium dicendum quod Christus in suo corpore voluit cicatrices
vulnerum remanere, non solum ad certificandum discipulorum fidem, sed
etiam propter alias rationes. Ex quibus apparet quod semper in eius
corpore cicatrices illae remanebunt. Quia, ut Augustinus dicit, ad
Consentium de resurrectione carnis, domini corpus in caelo esse credo
ut erat quando ascendit in caelum. Et Gregorius, XIV Moral.,
dicit quod, si quid in corpore Christi post resurrectionem potuit
immutari, contra veridicam Pauli sententiam, post resurrectionem
dominus rediit in mortem. Quod quis dicere vel stultus praesumat,
nisi qui veram carnis resurrectionem denegat? Unde patet quod
cicatrices quas Christus post resurrectionem in suo corpore ostendit,
nunquam postmodum ab illo corpore sunt remotae.
|
|