|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod resurrectio Christi
debuerit omnibus manifestari. Sicut enim publico peccato debetur poena
publica, secundum illud I Tim. V, peccantem coram omnibus argue;
ita merito publico debetur praemium publicum. Sed claritas
resurrectionis est praemium humilitatis passionis, ut Augustinus
dicit, super Ioan. Cum ergo passio Christi fuerit omnibus
manifestata, eo publice patiente, videtur quod gloria resurrectionis
ipsius omnibus manifestari debuerit.
2. Praeterea, sicut passio Christi ordinatur ad nostram salutem,
ita et eius resurrectio, secundum illud Rom. IV, resurrexit
propter iustificationem nostram. Sed illud quod ad communem utilitatem
pertinet, omnibus debet manifestari. Ergo resurrectio Christi
omnibus debuit manifestari, et non specialiter quibusdam.
3. Praeterea, illi quibus manifestata est resurrectio, fuerunt
resurrectionis testes, unde dicitur Act. III, quem Deus
suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. Hoc autem testimonium
ferebant publice praedicando. Quod quidem non convenit mulieribus,
secundum illud I Cor. XIV, mulieres in Ecclesiis taceant; et I
Tim. II, docere mulieri non permitto. Ergo videtur quod
inconvenienter resurrectio Christi manifestata fuerit primo mulieribus
quam hominibus communiter.
Sed contra est quod dicitur Act. X, quem Deus suscitavit tertia
die, et dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus
praeordinatis a Deo.
Respondeo dicendum quod eorum quae cognoscuntur, quaedam cognoscuntur
communi lege naturae; quaedam autem cognoscuntur ex speciali munere
gratiae, sicut ea quae divinitus revelantur. Quorum quidem, ut
Dionysius dicit, in libro Caelest. Hier., haec est lex divinitus
instituta, ut a Deo immediate superioribus revelentur, quibus
mediantibus deferantur ad inferiores, sicut patet in ordinatione
caelestium spirituum. Ea vero quae pertinent ad futuram gloriam,
communem hominum cognitionem excedunt, secundum illud Isaiae
LXIV, oculus non vidit, Deus, absque te, quae preparasti
diligentibus te. Et ideo huiusmodi ab homine non cognoscuntur nisi
divinitus revelata, sicut apostolus dicit, I Cor. II, nobis
revelavit Deus per spiritum suum. Quia igitur Christus resurrexit
gloriosa resurrectione, ideo eius resurrectio non omni populo
manifestata est, sed quibusdam, quorum testimonio deferretur in
aliorum notitiam.
Ad primum ergo dicendum quod passio Christi peracta est in corpore
adhuc habente naturam passibilem, quae communi lege nota est omnibus.
Et ideo passio Christi omni populo immediate manifestari potuit.
Resurrectio autem Christi facta est per gloriam patris, ut apostolus
dicit, Rom. VI. Et ideo immediate manifestata est, non omnibus,
sed quibusdam. Quod autem publice peccantibus publica poena
imponitur, intelligendum est de poena praesentis vitae. Et similiter
publica merita publice praemiari oportet, ut alii provocentur. Sed
poenae et praemia futurae vitae non publice omnibus manifestantur, sed
specialiter illis qui ad hoc praeordinati sunt a Deo.
Ad secundum dicendum quod resurrectio Christi, sicut est ad communem
omnium salutem, ita in notitiam omnium pervenit, non quidem sic quod
immediate omnibus manifestaretur; sed quibusdam, per quorum
testimonium deferretur ad omnes.
Ad tertium dicendum quod mulieri non permittitur publice docere in
Ecclesia, permittitur autem ei privatim domestica aliquos admonitione
instruere. Et ideo, sicut Ambrosius dicit, super Luc., ad eos
femina mittitur qui domestici sunt, non autem mittitur ad hoc quod
resurrectionis testimonium ferat ad populum. Ideo autem primo
mulieribus apparuit, ut mulier, quae primo initium mortis ad hominem
detulit, primo etiam initia resurgentis Christi in gloria nuntiaret.
Unde Cyrillus dicit, femina, quae quondam fuit mortis ministra,
venerandum resurrectionis mysterium prima percepit et nuntiat. Adeptum
est igitur femineum genus et ignominiae absolutionem, et maledictionis
repudium. Simul etiam per hoc ostenditur quod, quantum ad statum
gloriae pertinet, nullum detrimentum patietur sexus femineus, sed, si
maiori caritate fervebunt, maiori etiam gloria ex visione divina
potientur, eo quod mulieres, quae dominum arctius amaverunt, in
tantum ut ab eius sepulcro, discipulis etiam recedentibus, non
recederent, primo viderunt dominum in gloriam resurgentem.
|
|