|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur conveniens fuisse quod
discipuli viderent Christum resurgere. Ad discipulos enim pertinebat
resurrectionem Christi testificari, secundum illud Act. IV,
virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu
Christi, domini nostri. Sed certissimum est testimonium de visu.
Ergo conveniens fuisset ut ipsam resurrectionem Christi viderent.
2. Praeterea, ad certitudinem fidei habendam, discipuli ascensionem
Christi viderunt, secundum illud Act. I, videntibus illis,
elevatus est. Sed similiter oporteret de resurrectione Christi certam
fidem habere. Ergo videtur quod, discipulis videntibus, debuerit
Christus resurgere.
3. Praeterea, resurrectio Lazari quoddam indicium fuit futurae
resurrectionis Christi. Sed, discipulis videntibus, dominus
Lazarum suscitavit. Ergo videtur quod etiam Christus resurgere
debuerit, discipulis videntibus.
Sed contra est quod dicitur Marci ult., resurgens dominus mane prima
sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae. Sed Maria Magdalena
non vidit eum resurgere, sed, cum eum quaereret in sepulcro, audivit
ab Angelo, surrexit dominus, non est hic. Ergo nullus vidit eum
resurgere.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. XIII,
quae a Deo sunt, ordinata sunt. Est autem hic ordo divinitus
institutus, ut ea quae supra homines sunt, hominibus per Angelos
revelentur, ut patet per Dionysium, IV cap. Cael. Hier.
Christus autem resurgens non rediit ad vitam communiter omnibus notam,
sed ad vitam quandam immortalem et Deo conformem, secundum illud
Rom. VI, quod enim vivit, vivit Deo. Et ideo ipsa Christi
resurrectio non debuit immediate ab hominibus videri, sed eis ab
Angelis nuntiari. Unde Hilarius dicit, super Matth., quod ideo
Angelus prior resurrectionis est index, ut quodam famulatu paternae
voluntatis resurrectio nuntiaretur.
Ad primum ergo dicendum quod apostoli potuerunt testificari Christi
resurrectionem etiam de visu, quia Christum post resurrectionem
viventem oculata fide viderunt, quem mortuum sciverant. Sed sicut ad
visionem beatam pervenitur per auditum fidei, ita ad visionem Christi
resurgentis pervenerunt homines per ea quae prius ab Angelis
audierunt.
Ad secundum dicendum quod ascensio Christi, quantum ad terminum a
quo, non transcendebat hominum communem notitiam, sed solum quantum ad
terminum ad quem. Et ideo discipuli potuerunt videre ascensionem
Christi quantum ad terminum a quo, idest secundum quod elevabatur a
terra. Non autem viderunt ipsam quantum ad terminum ad quem, quia non
viderunt quomodo reciperetur in caelo. Sed resurrectio Christi
transcendebat communem notitiam et quantum ad terminum a quo, secundum
quod anima rediit ab Inferis et corpus de sepulcro clauso exivit; et
quantum ad terminum ad quem, secundum quod est adeptus vitam
gloriosam. Et ideo non debuit resurrectio fieri sic quod ab homine
videretur.
Ad tertium dicendum quod Lazarus resuscitatus est ut rediret ad vitam
qualem prius habuerat, quae communem notitiam hominum non transcendit.
Et ideo non est similis ratio.
|
|