|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus post
resurrectionem debuerit continue cum discipulis conversari. Ad hoc
enim Christus discipulis post resurrectionem apparuit, ut eos de fide
resurrectionis certificaret, et consolationem perturbatis afferret,
secundum illud Ioan. XX, gavisi sunt discipuli, viso domino. Sed
magis fuissent certificati et consolati si eis continue suam praesentiam
exhibuisset. Ergo videtur quod continue cum eis debuerit conversari.
2. Praeterea, Christus resurgens a mortuis non statim ascendit in
caelum, sed post dies quadraginta, ut habetur Act. I. Illo autem
tempore intermedio in nullo alio loco potuit convenientius esse quam ubi
discipuli eius erant pariter congregati. Ergo videtur quod continue
cum eis conversari debuerit.
3. Praeterea, ipso die resurrectionis dominicae quinquies Christus
apparuisse legitur, ut Augustinus dicit, in libro de consensu
Evang., primo quidem, mulieribus ad monumentum; secundo, eisdem
regredientibus a monumento in itinere; tertio, Petro; quarto,
duobus euntibus in castellum; quinto, pluribus in Ierusalem, ubi non
erat Thomas. Ergo etiam videtur quod et aliis diebus ante suam
ascensionem ad minus pluries debuit apparere.
4. Praeterea, dominus ante passionem eis dixerat, Matth.
XXVI, postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Quod
etiam Angelus, et ipsemet dominus, post resurrectionem mulieribus
dixit. Et tamen antea in Ierusalem ab eis visus est, et ipsa die
resurrectionis, ut dictum est, et etiam die octava, ut legitur
Ioan. XX. Non ergo videtur quod convenienti modo post
resurrectionem cum discipulis fuerit conversatus.
Sed contra est quod Ioan. XX dicitur, quod post dies octo
Christus discipulis apparuit. Non ergo continue conversabatur cum
eis.
Respondeo dicendum quod circa resurrectionem Christi duo erant
discipulis declaranda, scilicet ipsa veritas resurrectionis; et gloria
resurgentis. Ad veritatem autem resurrectionis manifestandam,
sufficit quod pluries apparuit, et cum eis familiariter est locutus,
et comedit et bibit, et se eis palpandum praebuit. Ad gloriam autem
resurrectionis manifestandam, noluit continue conversari cum eis,
sicut prius fecerat, ne videretur ad talem vitam resurrexisse qualem
prius habuerat. Unde Luc. ult. dicit eis, haec sunt verba quae
locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum. Tunc quidem erat cum eis
praesentia corporali, sed ante cum eis fuerat, non solum corporali
praesentia, sed etiam per similitudinem mortalitatis. Unde Beda,
supradicta verba exponens, dicit, cum adhuc essem vobiscum, idest,
cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos. Tunc quidem in
eadem carne resuscitatus erat, sed cum illis in eadem mortalitate non
erat.
Ad primum ergo dicendum quod frequens Christi apparitio sufficiebat ad
certificandum discipulos de veritate resurrectionis, conversatio autem
continua eos potuisset ducere in errorem, si ad similem vitam eum
resurrexisse crederent quam prius habuerat. Consolationem autem de
continua sui praesentia eis in alia vita repromisit, secundum illud
Ioan. XVI, iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et
gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Ad secundum dicendum quod Christus non ideo non continue conversabatur
cum discipulis quia reputaret se alibi convenientius esse, sed quia hoc
discipulis instruendis convenientius iudicabat, si non continue
conversaretur cum eis, ratione praedicta. Incognitum autem est quibus
in locis intermedio tempore corporaliter esset, cum hoc Scriptura non
tradat, et in omni loco sit dominatio eius.
Ad tertium dicendum quod ideo prima die frequentius apparuit, quia per
plura indicia erant admonendi, ut a principio fidem resurrectionis
reciperent. Postquam autem iam eam receperant, non oportebat eos,
iam certificatos, tam frequentibus apparitionibus instrui. Unde in
Evangelio non legitur quod post primum diem eis apparuit nisi
quinquies. Ut enim Augustinus dicit, in libro de consensu Evang.,
post primas quinque apparitiones, sexto eis apparuit ubi vidit eum
Thomas; septimo, ad mare Tiberiadis, in captione piscium; octavo,
in monte Galilaeae, secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus,
novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum eo
convivaturi; decimo, in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in
nube, cum in caelum ascenderet. Sed non omnia scripta sunt, sicut
Ioannes fatetur. Crebra enim erat eius cum illis conversatio,
priusquam ascendisset in caelum, et hoc ad consolationem ipsorum.
Unde et I Cor. XV dicitur quod visus est plus quam quingentis
fratribus simul, deinde visus est Iacobo, de quibus apparitionibus in
Evangelio non habetur mentio.
Ad quartum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, exponens illud
quod dicitur Matth. XXVI, postquam resurrexero, praecedam vos in
Galilaeam, non, inquit, in longinquam quandam regionem, ut eis
appareat, vadit, sed in ipsa gente, et in ipsis fere regionibus in
quibus cum eo plurimum fuerant conversati, ut et hinc crederent quoniam
qui crucifixus est, ipse est et qui resurrexit. Propter hoc etiam in
Galilaeam se ire dicit, ut a timore Iudaeorum liberarentur. Sic
ergo, ut Ambrosius dicit, super Luc., dominus mandaverat
discipulis ut in Galilaea eum viderent, sed illis ob metum intra
conclave residentibus primum ipse se obtulit. Nec hoc est promissi
transgressio, sed potius festinata ex benignitate impletio. Postea
vero, confirmatis animis, illos Galilaeam petisse. Vel nihil obstat
si dicamus pauciores intra conclave, quamplures in monte fuisse. Ut
enim Eusebius dicit, duo Evangelistae, scilicet Lucas et Ioannes,
solis undecim hunc scribunt apparuisse in Ierusalem, ceteri vero duo
in Galilaeam properare non solum undecim, sed universis discipulis et
fratribus dixerunt Angelum et salvatorem iussisse. De quibus Paulus
meminit, dicens, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus
simul. Est autem verior solutio quod prius in Ierusalem latitantibus
semel aut bis visus est, ad eorum consolationem. In Galilaea vero
non clam, aut semel aut bis, sed cum multa potestate ostensionem sui
fecit, praebens se eis viventem, post passionem in signis multis, ut
Lucas testatur in actibus. Vel, sicut dicit Augustinus, in libro
de consensu Evang., quod ab Angelo et domino dictum est, quod
praecederet eos in Galilaeam, prophetice accipiendum est. In
Galilaea enim, secundum transmigrationis significationem,
intelligendum occurrit quia de populo Israel transmigraturi erant ad
gentes, quibus apostoli praedicantes non crederentur, nisi ipse viam
in cordibus hominum praepararet. Et hoc intelligitur, praecedet vos
in Galilaeam. Secundum autem illud quod Galilaea interpretatur
revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in illa in
qua aequalis est patri, quam promisit dilectoribus suis, quo nos
praecedens non deseruit.
|
|