|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit
discipulis in alia effigie apparere. Non enim potest apparere secundum
veritatem nisi quod est. Sed in Christo non fuit nisi una effigies.
Si ergo Christus in alia apparuit, non fuit apparitio vera, sed
ficta. Hoc autem est inconveniens, quia, ut Augustinus dicit, in
libro octoginta trium quaest., si fallit, veritas non est; est autem
veritas Christus. Ergo videtur quod Christus non debuit discipulis
in alia effigie apparere.
2. Praeterea, nihil potest in alia effigie apparere quam habeat,
nisi oculi intuentium aliquibus praestigiis detineantur. Huiusmodi
autem praestigia, cum fiant magicis artibus, non conveniunt Christo,
secundum illud II Cor. VI, quae conventio Christi ad Belial?
Ergo videtur quod non debuit in alia effigie apparere.
3. Praeterea, sicut per sacram Scripturam nostra fides
certificatur, ita discipuli certificati sunt de fide resurrectionis per
Christi apparitiones. Sed, sicut Augustinus dicit, in epistola ad
Hieronymum si vel unum mendacium in sacra Scriptura recipiatur,
infirmabitur tota sacrae Scripturae auctoritas. Ergo, si vel in una
apparitione Christus discipulis apparuit aliter quam esset,
infirmabitur quidquid post resurrectionem viderunt in Christo. Quod
est inconveniens. Non ergo debuit in alia effigie apparere.
Sed contra est quod dicitur Marci ult., post haec, duobus ex eis
ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, resurrectio Christi
manifestanda fuit hominibus per modum quo eis divina revelantur.
Innotescunt autem divina hominibus secundum quod diversimode sunt
affecti. Nam illi qui habent mentem bene dispositam, secundum
veritatem divina percipiunt. Illi autem qui habent mentem non bene
dispositam, divina percipiunt cum quadam confusione dubietatis vel
erroris, animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei,
ut dicitur I Cor. II. Et ideo Christus quibusdam, ad credendum
dispositis, post resurrectionem apparuit in sua effigie. Illis autem
in alia effigie apparuit qui iam videbantur circa fidem tepescere, unde
dicebant, nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Unde
Gregorius dicit, in homilia, quod talem se eis exhibuit in corpore
qualis apud illos erat in mente. Quia enim adhuc in eorum cordibus
peregrinus erat a fide, ire se longius finxit, scilicet ac si esset
peregrinus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
quaestionibus Evang., non omne quod fingimus, mendacium est. Sed
quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. Cum
autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est
mendacium, sed aliqua figura veritatis. Alioquin omnia quae a
sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso domino, figurate dicta
sunt, mendacia reputabuntur, quia, secundum usitatum intellectum,
non consistit veritas in talibus dictis. Sicut autem dicta, ita etiam
finguntur facta sine mendacio, ad aliquam rem significandam. Et ita
factum est hic, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
consensu Evang., dominus poterat transformare carnem suam, ut alia
re vera esset effigies ab illa quam solebant intueri, quandoquidem et
ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius
claresceret sicut sol. Sed non ita nunc factum est. Non enim
incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana
fuisse, ne agnosceretur Iesus. Unde Luc. ult. dicitur quod oculi
eorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
Ad tertium dicendum quod ratio illa sequeretur si ab alienae effigiei
aspectu non fuissent reducti ad vere videndum Christi effigiem. Sicut
enim Augustinus ibidem dicit, tantum a Christo facta est permissio,
ut scilicet praedicto modo oculi eorum tenerentur, usque ad sacramentum
panis, ut, unitate corporis eius participata, removeri intelligatur
impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. Unde ibidem
subditur quod aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum, non quod ante
clausis oculis ambularent; sed inerat aliquid quo non sinerentur
agnoscere quod videbant, quod scilicet caligo et aliquis humor solet
efficere.
|
|