|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christus veritatem
resurrectionis non debuerit argumentis declarare. Dicit enim
Ambrosius, tolle argumenta ubi fides quaeritur. Sed circa
resurrectionem Christi quaeritur fides. Non ergo habent locum
argumenta.
2. Praeterea, Gregorius dicit, fides non habet meritum cui humana
ratio praebet experimentum. Sed ad Christum non pertinebat meritum
fidei evacuare. Ergo ad eum non pertinebat resurrectionem per
argumenta confirmare.
3. Praeterea, Christus in mundum venit ut per eum homines
beatitudinem adipiscantur, secundum illud Ioan. X, ego veni ut
vitam habeant, et abundantius habeant. Sed per huiusmodi ostensiones
argumentorum videtur humanae beatitudini impedimentum praestari,
dicitur enim Ioan. XX, ex ore ipsius domini, beati qui non
viderunt, et crediderunt. Ergo videtur quod Christus non debuerit
per aliqua argumenta resurrectionem suam manifestare.
Sed contra est quod dicitur Act. I, quod apparuit discipulis
Christus per dies quadraginta in multis argumentis, loquens de regno
Dei.
Respondeo dicendum quod argumentum dupliciter dicitur. Quandoque
dicitur argumentum quaecumque ratio rei dubiae faciens fidem.
Quandoque autem dicitur argumentum aliquod sensibile signum quod
inducitur ad alicuius veritatis manifestationem, sicut etiam
Aristoteles aliquando in libris suis utitur nomine argumenti. Primo
igitur modo accipiendo argumentum, Christus non probavit discipulis
suam resurrectionem per argumenta. Quia talis probatio argumentativa
procedit ex aliquibus principiis, quae si non essent nota discipulis,
nihil per ea eis manifestaretur, quia ex ignotis non potest aliquod
fieri notum; si autem essent eis nota, non transcenderent rationem
humanam, et ideo non essent efficacia ad fidem resurrectionis
adstruendam, quae rationem humanam excedit; oportet enim principia ex
eodem genere assumi, ut dicitur in I posteriorum. Probavit autem eis
resurrectionem suam per auctoritatem sacrae Scripturae, quae est fidei
fundamentum, cum dixit, oportet impleri omnia quae scripta sunt in
lege et Psalmis et prophetis de me, ut habetur Luc. ult. Si autem
accipiatur secundo modo argumentum, sic Christus dicitur suam
resurrectionem argumentis declarasse, inquantum per quaedam
evidentissima signa se vere resurrexisse ostendit. Unde et in
Graeco, ubi nos habemus in multis argumentis, loco argumenti ponitur
tekmerium, quod est signum evidens ad probandum. Quae quidem signa
resurrectionis Christus ostendit discipulis propter duo. Primo
quidem, quia non erant corda eorum disposita ad hoc quod de facili
fidem resurrectionis acciperent. Unde ipse dicit eis, Luc. ult.,
o stulti, et tardi corde ad credendum. Et Marci ult., exprobravit
incredulitatem eorum et duritiam cordis. Secundo, ut per huiusmodi
signa eis ostensa efficacius eorum testimonium redderetur, secundum
illud I Ioan. I, quod vidimus et audivimus, et manus nostrae
contractaverunt, hoc testamur.
Ad primum ergo dicendum quod Ambrosius ibi loquitur de argumentis
secundum rationem humanam procedentibus, quae invalida sunt ad ea quae
sunt fidei ostendenda, sicut ostensum est.
Ad secundum dicendum quod meritum fidei est ex hoc quod homo ex mandato
Dei credit quod non videt. Unde illa sola ratio meritum excludit quae
facit videri per scientiam id quod credendum proponitur. Et talis est
ratio demonstrativa. Huiusmodi autem rationes Christus non induxit ad
resurrectionem suam declarandam.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, meritum beatitudinis quod
causat fides, non totaliter excluditur nisi homo nollet credere nisi ea
quae videt, sed quod aliquis ea quae non videt, credat per aliqua
signa visa, non totaliter fidem evacuat nec meritum eius. Sicut et
Thomas, cui dictum est, quia vidisti me, credidisti, aliud vidit,
et aliud credidit, vidit vulnera, et credidit Deum. Est autem
perfectioris fidei qui non requirit huiusmodi auxilia ad credendum.
Unde, ad arguendum defectum fidei in quibusdam, dominus dicit,
Ioan. IV, nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Et
secundum hoc, potest intelligi quod illi qui sunt tam prompti animi ut
credant Deo etiam signis non visis, sunt beati per comparationem ad
illos qui non crederent nisi talia viderent.
|
|