|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod argumenta quae Christus
induxit, non sufficienter manifestaverunt veritatem resurrectionis
eius. Nihil enim ostendit Christus discipulis post resurrectionem
quod etiam Angeli, hominibus apparentes, vel non ostenderint, vel
non ostendere potuerint. Nam Angeli frequenter in humana effigie se
hominibus ostenderunt, et cum eis loquebantur et conversabantur et
comedebant, ac si essent homines veri, sicut patet Gen. XVIII,
de Angelis quos Abraham suscepit hospitio; et in libro Tobiae, de
Angelo qui eum duxit et reduxit. Et tamen Angeli non habent vera
corpora naturaliter sibi unita, quod requiritur ad resurrectionem.
Non ergo signa quae Christus discipulis exhibuit, fuerunt
sufficientia ad resurrectionem eius manifestandam.
2. Praeterea, Christus resurrexit resurrectione gloriosa, idest,
habens simul humanam naturam cum gloria. Sed quaedam Christus
ostendit discipulis quae videntur esse contraria naturae humanae, sicut
quod ab oculis eorum evanuit, et quod ad eos ianuis clausis intravit,
quaedam autem videntur fuisse contraria gloriae, puta quod manducavit
et bibit, quod etiam habuit vulnerum cicatrices. Ergo videtur quod
illa argumenta non fuerunt sufficientia, neque convenientia, ad fidem
resurrectionis ostendendam.
3. Praeterea, corpus Christi non erat tale post resurrectionem ut
tangi deberet ab homine mortali, unde ipse dixit Magdalenae, Ioan.
XX, noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum. Non ergo
fuit conveniens quod, ad manifestandam veritatem suae resurrectionis,
seipsum discipulis palpabile exhibuerit.
4. Praeterea, inter dotes glorificati corporis praecipua videtur
esse claritas. Quam tamen in resurrectione nullo argumento ostendit.
Ergo videtur quod insufficientia fuerint illa argumenta ad
manifestandam qualitatem resurrectionis Christi.
Sed contra est quod Christus, qui est Dei sapientia, suaviter et
convenienter disponit omnia, ut dicitur Sap. VIII.
Respondeo dicendum quod Christus resurrectionem suam dupliciter
manifestavit, scilicet testimonio; et argumento seu signo. Et
utraque manifestatio in suo genere fuit sufficiens. Est enim usus
duplici testimonio ad manifestandam suam resurrectionem discipulis,
quorum neutrum potest refelli. Quorum primum est testimonium
Angelorum, qui mulieribus resurrectionem annuntiaverunt, ut patet per
omnes Evangelistas. Aliud autem est testimonium Scripturarum, quas
ipse proposuit ad ostensionem suae resurrectionis, ut dicitur Luc.
ult. Argumenta etiam fuerunt sufficientia ad ostendendam veram
resurrectionem, et etiam gloriosam. Quod autem fuerit vera
resurrectio, ostendit uno modo ex parte corporis. Circa quod tria
ostendit. Primo quidem, quod esset corpus verum et solidum, non
corpus phantasticum, vel rarum, sicut est aer. Et hoc ostendit per
hoc quod corpus suum palpabile praebuit. Unde ipse dicit, Luc.
ult., palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet,
sicut me videtis habere. Secundo, ostendit quod esset corpus
humanum, ostendendo eis veram effigiem, quam oculis intuerentur.
Tertio, ostendit eis quod esset idem numero corpus quod prius
habuerat, ostendendo eis vulnerum cicatrices. Unde legitur Luc.
ult., dixit eis, videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse
sum. Alio modo ostendit eis veritatem suae resurrectionis ex parte
animae iterato corpori unitae. Et hoc ostendit per opera triplicis
vitae. Primo quidem, per opus vitae nutritivae, in hoc quod cum
discipulis manducavit et bibit, ut legitur Luc. ult. Secundo, per
opera vitae sensitivae, in hoc quod discipulis ad interrogata
respondebat, et praesentes salutabat, in quo ostendebat se et videre
et audire. Tertio, per opera vitae intellectivae, in hoc quod cum eo
loquebantur, et de Scripturis disserebant. Et ne quid deesset ad
perfectionem manifestationis, ostendit etiam se habere divinam
naturam, per miraculum quod fecit in piscibus capiendis; et ulterius
per hoc quod, eis videntibus, ascendit in caelum; quia, ut dicitur
Ioan. III, nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo,
filius hominis, qui est in caelo. Gloriam etiam suae resurrectionis
ostendit discipulis, per hoc quod ad eos ianuis clausis intravit,
secundum quod Gregorius dicit, in homilia, palpandam carnem dominus
praebuit, quam clausis ianuis introduxit, ut esse post resurrectionem
ostenderet corpus suum et eiusdem naturae, et alterius gloriae.
Similiter etiam ad proprietatem gloriae pertinebat quod subito ab
oculis discipulorum evanuit, ut dicitur Lucae ultimo, quia per hoc
ostendebatur quod in potestate eius erat videri et non videri quod
pertinet ad conditionem corporis gloriosi, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod singula argumentorum non sufficerent ad
manifestandam Christi resurrectionem, omnia tamen simul accepta
perfecte Christi resurrectionem manifestant; maxime propter
Scripturae testimonium, et Angelorum dicta, et ipsius Christi
assertionem miraculis confirmatam. Angeli autem apparentes non
asserebant se homines esse, sicut asseruit Christus vere se hominem
esse. Et tamen aliter Christus manducavit, et aliter Angeli. Nam
quia corpora ab Angelis assumpta non erant corpora viva vel animata,
non erat vera comestio, licet esset vera cibi contritio et traiectio in
interiorem partem corporis assumpti, unde et Angelus dixit, Tobiae
XII, cum essem vobiscum, videbar quidem manducare et bibere
vobiscum, sed ego cibo invisibili utor. Sed quia corpus Christi vere
fuit animatum, vera fuit eius comestio. Ut enim Augustinus dicit,
XIII de Civ. Dei, non potestas, sed egestas edendi corporibus
resurgentium aufertur. Unde, sicut Beda dicit, Christus manducavit
potestate, non egestate.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, argumenta quaedam
inducebantur a Christo ad probandum veritatem humanae naturae; quaedam
vero ad probandum gloriam resurgentis. Conditio autem naturae
humanae, secundum quod in se consideratur, quantum scilicet ad statum
praesentem, contrariatur conditioni gloriae, secundum illud I Cor.
XV, seminatur in infirmitate, et surget in virtute. Et ideo ea
quae inducuntur ad ostendendam conditionem gloriae, videntur habere
contrarietatem ad naturam, non simpliciter, sed secundum statum
praesentem; et e converso. Unde Gregorius dicit, in homilia, quod
duo mira, et iuxta humanam rationem sibi valde contraria, dominus
ostendit, dum post resurrectionem corpus suum et incorruptibile, et
tamen palpabile demonstravit.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Ioan.,
quod hoc dominus dixit, noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem
meum, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus, quae in
Christum non credidit nisi cum ascendisset ad patrem. Aut sic in se
credi voluit Iesus, hoc est, sic se spiritualiter tangi, quod ipse
et pater unum sunt. Eius quippe intimis sensibus quodammodo ascendit
ad patrem, qui sic in eo profecerit ut patri agnoscat aequalem. Haec
autem carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat.
Quod autem Maria alibi legitur Christum tetigisse, quando simul cum
aliis mulieribus accessit et tenuit pedes, quaestionem non facit, ut
Severianus dicit. Siquidem illud de figura est, hoc de sexu, illud
de divina gratia, hoc de humana natura. Vel, sicut Chrysostomus
dicit, volebat haec mulier adhuc cum Christo conversari sicut et ante
passionem. Prae gaudio nihil magnum cogitabat, quamvis caro Christi
multo melior fuerit facta resurgendo. Et ideo dixit, nondum ascendi
ad patrem meum, quasi dicat, non aestimes me iam terrenam vitam
agere. Quod enim in terris me vides, hoc est quia nondum ascendi ad
patrem meum, sed in promptu est quod ascendam. Unde subdit, ascendo
ad patrem meum et patrem vestrum.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Orosium,
clarificata carne dominus resurrexit, sed noluit in ea clarificatione
discipulis suis apparere, quia non possent oculis talem claritatem
perspicere. Si enim, antequam moreretur pro nobis et resurgeret,
quando transfiguratus est in monte, discipuli sui eum videre non
potuerunt; quanto magis, clarificata carne domini, eum videre non
potuerunt. Est etiam considerandum quod post resurrectionem dominus
hoc praecipue volebat ostendere, quod idem ipse esset qui mortuus
fuerat. Quod multum poterat impedire si eis sui corporis claritatem
ostenderet. Nam immutatio quae fit secundum aspectum, maxime ostendit
diversitatem eius quod videtur, quia sensibilia communia, inter quae
est unum et multa, vel idem et diversum, maxime diiudicat visus. Sed
ante passionem, ne infirmitatem passionis eius discipuli despicerent,
maxime intendebat Christus eis gloriam maiestatis suae ostendere, quam
maxime demonstrat claritas corporis. Et ideo, ante passionem,
gloriam suam praemonstravit discipulis per claritatem, post
resurrectionem autem, per alia indicia.
Ad quintum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
consensu Evang., possumus intelligere unum Angelum visum a
mulieribus, et secundum Matthaeum et secundum Marcum, ut eas
ingressas in monumentum accipiamus, in aliquod scilicet spatium quod
erat aliqua maceria communitum, atque ibi vidisse Angelum sedentem
supra lapidem revolutum a monumento, sicut dicit Matthaeus; ut hoc
sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus. Deinde, dum
introspicerent locum in quo iacebat corpus domini, visos ab eis duos
Angelos, primo quidem sedentes, ut dicit Ioannes; et post eis
assurrexisse, ut stantes viderentur, ut dicit Lucas.
|
|