|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod resurrectio Christi non
sit causa resurrectionis corporum. Posita enim causa sufficienti,
necesse est effectum poni. Si ergo resurrectio Christi est causa
sufficiens resurrectionis corporum, statim, eo resurgente, omnes
mortui resurgere debuerunt.
2. Praeterea, causa resurrectionis mortuorum est divina iustitia;
ut scilicet corpora simul praemientur vel puniantur cum animabus, sicut
communicaverunt in merito vel peccato; ut dicit Dionysius, ult.
cap. Eccles. Hier., et etiam Damascenus, in IV libro. Sed
iustitiam Dei necesse esset impleri, etiam si Christus non
resurrexisset. Ergo, etiam Christo non resurgente, mortui
resurgerent. Non ergo resurrectio Christi est causa resurrectionis
corporum.
3. Praeterea, si resurrectio Christi sit causa resurrectionis
corporum, aut esset causa exemplaris; aut causa effectiva; aut causa
meritoria. Sed non est causa exemplaris. Quia resurrectionem
corporum Deus operabitur, secundum illud Ioan. V, pater suscitat
mortuos. Deus autem non indiget inspicere ad aliquod exemplar extra
se. Similiter etiam non est causa effectiva. Quia causa efficiens
non agit nisi per contactum, vel spiritualem vel corporalem.
Manifestum est autem quod resurrectio Christi non agit per contactum
corporalem ad mortuos qui resurgent, propter distantiam temporis et
loci. Similiter etiam nec per contactum spiritualem, qui est per
fidem et caritatem, quia etiam infideles et peccatores resurgent.
Neque etiam est causa meritoria. Quia Christus resurgens iam non
erat viator, et ita non erat in statu merendi. Et ita nullo modo
resurrectio Christi videtur esse causa nostrae resurrectionis.
4. Praeterea, cum mors sit privatio vitae, nihil videtur esse aliud
destruere mortem quam reducere vitam, quod pertinet ad resurrectionem.
Sed Christus moriendo mortem nostram destruxit. Ergo mors Christi
est causa nostrae resurrectionis. Non ergo eius resurrectio.
Sed contra est quod, super illud I Cor. XV, si Christus
praedicatur quod resurrexit a mortuis etc., dicit Glossa, qui est
efficiens causa nostrae resurrectionis.
Respondeo dicendum quod illud quod est primum in quolibet genere, est
causa omnium eorum quae sunt post, ut dicitur in II Metaphys.
Primum autem in genere nostrae resurrectionis fuit resurrectio
Christi, sicut ex supra dictis patet. Unde oportet quod resurrectio
Christi sit causa nostrae resurrectionis. Et hoc est quod apostolus
dicit, I Cor. XV, Christus resurrexit a mortuis primitiae
dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem
resurrectio mortuorum. Et hoc rationabiliter. Nam principium humanae
vivificationis est verbum Dei, de quo dicitur in Psalmo, apud te est
fons vitae, unde et ipse dicit, Ioan. V, sicut pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Habet autem
hoc naturalis ordo rerum divinitus institutus, ut quaelibet causa primo
operetur in id quod est sibi propinquius, et per id operetur in alia
magis remota, sicut ignis primo calefacit aerem propinquum, per quem
calefacit corpora distantia; et ipse Deus primo illuminat substantias
sibi propinquas, per quas illuminat magis remotas, ut Dionysius
dicit, XIII cap. Cael. Hier. Et ideo verbum Dei primo
attribuit vitam immortalem corpori sibi naturaliter unito, et per ipsum
operatur resurrectionem in omnibus aliis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, resurrectio Christi
causa est nostrae resurrectionis per virtutem verbi uniti. Quod quidem
operatur secundum voluntatem. Et ideo non oportet quod statim sequatur
effectus, sed secundum dispositionem verbi Dei, ut scilicet primo
conformemur Christo patienti et morienti in hac vita passibili et
mortali, deinde perveniamus ad participandum similitudinem
resurrectionis.
Ad secundum dicendum quod iustitia Dei est causa prima resurrectionis
nostrae, resurrectio autem Christi est causa secundaria, et quasi
instrumentalis. Licet autem virtus principalis agentis non
determinetur ad hoc instrumentum determinate, tamen, ex quo per hoc
instrumentum operatur, instrumentum illud est causa effectus. Sic
igitur divina iustitia, quantum est de se, non est obligata ad
resurrectionem nostram causandam per resurrectionem Christi, potuit
enim alio modo nos Deus liberare quam per Christi passionem et
resurrectionem, ut supra dictum est. Ex quo tamen decrevit hoc modo
nos liberare, manifestum est quod resurrectio Christi est causa
nostrae resurrectionis.
Ad tertium dicendum quod resurrectio Christi non est, proprie
loquendo, causa meritoria nostrae resurrectionis, sed est causa
efficiens et exemplaris. Efficiens quidem, inquantum humanitas
Christi, secundum quam resurrexit, est quodammodo instrumentum
divinitatis ipsius, et operatur in virtute eius, ut supra dictum est.
Et ideo, sicut alia quae Christus in sua humanitate fecit vel passus
est, ex virtute divinitatis eius sunt nobis salutaria, ut supra dictum
est; ita et resurrectio Christi est causa efficiens nostrae
resurrectionis virtute divina, cuius proprium est mortuos vivificare.
Quae quidem virtus praesentialiter attingit omnia loca et tempora. Et
talis contactus virtualis sufficit ad rationem huius efficientiae. Et
quia, ut dictum est, primordialis causa resurrectionis humanae est
divina iustitia, ex qua Christus habet potestatem iudicium facere
inquantum filius hominis est, virtus effectiva resurrectionis eius se
extendit non solum ad bonos, sed etiam ad malos, qui sunt eius iudicio
subiecti. Sicut autem resurrectio corporis Christi, ex eo quod
corpus illud est personaliter verbo unitum, est prima tempore, ita
etiam est prima dignitate et perfectione, ut Glossa dicit, I Cor.
XV. Semper autem id quod est perfectissimum, est exemplar quod
imitantur minus perfecta secundum suum modum. Et ideo resurrectio
Christi est exemplar nostrae resurrectionis. Quod quidem necessarium
est, non ex parte resuscitantis, qui non indiget exemplari, sed ex
parte resuscitatorum, quos oportet illi resurrectioni conformari,
secundum illud Philipp. III, reformabit corpus humilitatis
nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Licet autem
efficientia resurrectionis Christi se extendat ad resurrectionem tam
bonorum quam malorum, exemplaritas tamen eius se extendit proprie solum
ad bonos, qui sunt facti conformes filiationis ipsius, ut dicitur
Rom. VIII.
Ad quartum dicendum quod, secundum rationem efficientiae, quae
dependet ex virtute divina, communiter tam mors Christi quam etiam
resurrectio est causa tam destructionis mortis quam reparationis vitae.
Sed secundum rationem exemplaritatis, mors Christi, per quam
recessit a vita mortali, est causa destructionis mortis nostrae,
resurrectio vero eius, per quam inchoavit vitam immortalem, est causa
reparationis vitae nostrae. Passio tamen Christi est insuper causa
meritoria, ut supra dictum est.
|
|