|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod resurrectio Christi
non sit causa resurrectionis animarum. Dicit enim Augustinus, super
Ioan., quod corpora resurgunt per dispensationem humanam, sed animae
resurgunt per substantiam Dei. Sed resurrectio Christi non pertinet
ad substantiam Dei, sed ad dispensationem humanam. Ergo resurrectio
Christi, etsi sit causa resurrectionis corporum, non tamen videtur
esse causa resurrectionis animarum.
2. Praeterea, corpus non agit in spiritum. Sed resurrectio
Christi pertinet ad corpus eius, quod cecidit per mortem. Ergo
resurrectio Christi non est causa resurrectionis animarum.
3. Praeterea, quia resurrectio Christi est causa resurrectionis
corporum, omnium corpora resurgent, secundum illud I Cor. XV,
omnes quidem resurgemus. Sed non omnium animae resurgent, quia quidam
ibunt in supplicium aeternum, ut dicitur Matth. XXV. Ergo
resurrectio Christi non est causa resurrectionis animarum.
4. Praeterea, resurrectio animarum fit per remissionem peccatorum.
Sed hoc factum est per Christi passionem, secundum illud Apoc. I,
lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ergo resurrectionis
animarum magis est causa Christi passio quam eius resurrectio.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. IV, resurrexit propter
iustificationem nostram, quae nihil aliud est quam resurrectio
animarum. Et super illud Psalmi, ad vesperum demorabitur fletus,
dicit Glossa quod resurrectio Christi causa est resurrectionis nostrae
et animae in praesenti, et corporis in futuro.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, resurrectio Christi agit
in virtute divinitatis. Quae quidem se extendit non solum ad
resurrectionem corporum, sed etiam ad resurrectionem animarum, a Deo
enim est et quod anima vivit per gratiam, et quod corpus vivit per
animam. Et ideo resurrectio Christi habet instrumentaliter virtutem
effectivam non solum respectu resurrectionis corporum, sed etiam
respectu resurrectionis animarum. Similiter autem habet rationem
exemplaritatis respectu resurrectionis animarum. Quia Christo
resurgenti debemus etiam secundum animam conformari, ut sicut,
secundum apostolum, Rom. VI, Christus resurrexit a mortuis per
gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus; et sicut ipse
resurgens ex mortuis iam non moritur, ita et nos existimemus nos
mortuos esse peccato, ut iterum nos vivamus cum illo.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus dicit resurrectionem animarum
fieri per Dei substantiam, quantum ad participationem, quia scilicet
participando divinam bonitatem animae fiunt iustae et bonae, non autem
participando quamcumque creaturam. Unde, cum dixisset, animae
resurgunt per substantiam Dei, subdit, participatione enim Dei fit
anima beata, non participatione animae sanctae. Sed participando
gloriam corporis Christi, efficientur corpora nostra gloriosa.
Ad secundum dicendum quod efficacia resurrectionis Christi pertingit
ad animas, non per propriam virtutem ipsius corporis resurgentis, sed
per virtutem divinitatis, cui personaliter unitur.
Ad tertium dicendum quod resurrectio animarum pertinet ad meritum quod
est effectus iustificationis, sed resurrectio corporum ordinatur ad
poenam vel praemium, quae sunt effectus iudicantis. Ad Christum
autem non pertinet iustificare omnes, sed iudicare. Et ideo omnes
resuscitat secundum corpus, sed non secundum animam.
Ad quartum dicendum quod in iustificatione animarum duo concurrunt,
scilicet remissio culpae, et novitas vitae per gratiam. Quantum ergo
ad efficaciam, quae est per virtutem divinam, tam passio Christi quam
resurrectio est causa iustificationis quoad utrumque. Sed quantum ad
exemplaritatem, proprie passio et mors Christi est causa remissionis
culpae, per quam morimur peccato, resurrectio autem est causa
novitatis vitae, quae est per gratiam sive iustitiam. Et ideo
apostolus dicit, Rom. IV, quod traditus est, scilicet in mortem,
propter delicta nostra, scilicet tollenda, et resurrexit propter
iustificationem nostram. Sed passio Christi est etiam causa
meritoria, ut dictum est.
|
|