|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Christum ascendere. Dicit enim philosophus, in II de caelo, quod
illa quae optimo modo se habent, possident suum bonum sine motu. Sed
Christus optime se habuit, quia et secundum naturam divinam est summum
bonum; et secundum humanam naturam est summe glorificatus. Ergo suum
bonum habet sine motu. Sed ascensio est quidam motus. Ergo non fuit
conveniens quod Christus ascenderet.
2. Praeterea, omne quod movetur, movetur propter aliquid melius.
Sed Christo non fuit melius esse in caelo quam in terra, nihil enim
accrevit sibi per hoc quod fuit in caelo, neque quantum ad animam neque
quantum ad corpus. Ergo videtur quod Christus non debuit in caelum
ascendere.
3. Praeterea, filius Dei humanam naturam assumpsit ad nostram
salutem. Sed magis fuisset salutare hominibus quod semper
conversaretur nobiscum in terris, ut ipse dixit discipulis suis,
Luc. XVII, venient dies quando desideretis videre unum diem filii
hominis, et non videbitis. Videtur ergo quod non fuerit conveniens
Christum ascendere in caelum.
4. Praeterea, sicut Gregorius dicit, in XIV Moral., corpus
Christi in nullo mutatum fuit post resurrectionem. Sed non immediate
post resurrectionem ascendit in caelum, quia ipse dicit post
resurrectionem, Ioan. XX, nondum ascendi ad patrem meum. Ergo
videtur quod nec post quadraginta dies ascendere debuerit.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. XX, ascendo ad patrem
meum et patrem vestrum.
Respondeo dicendum quod locus debet esse proportionatus locato.
Christus autem per resurrectionem vitam immortalem et incorruptibilem
inchoavit. Locus autem in quo nos habitamus, est locus generationis
et corruptionis, sed locus caelestis est locus incorruptionis. Et
ideo non fuit conveniens quod Christus post resurrectionem remaneret in
terris, sed conveniens fuit quod ascenderet in caelum.
Ad primum ergo dicendum quod illud optime se habens quod sine motu
possidet suum bonum, est Deus, qui est omnino immutabilis, secundum
illud Malach. III, ego dominus, et non mutor. Quaelibet autem
creatura est aliquo modo mutabilis, ut patet per Augustinum, VIII
super Gen. ad Litt. Et quia natura assumpta a filio Dei remansit
creata, ut patet ex his quae supra dicta sunt, non est inconveniens si
ei aliquis motus attribuatur.
Ad secundum dicendum quod per hoc quod Christus ascendit in caelum,
nihil ei accrevit quantum ad ea quae sunt de essentia gloriae, sive
secundum corpus sive secundum animam, tamen accrevit ei aliquid quantum
ad loci decentiam, quod est ad bene esse gloriae. Non quod corpori
eius aliquid aut perfectionis aut conservationis acquireretur ex corpore
caelesti, sed solummodo propter quandam decentiam. Hoc autem aliquo
modo pertinebat ad eius gloriam. Et de hac decentia gaudium quoddam
habuit, non quidem quod tunc de novo de hoc gaudere inciperet quando in
caelum ascendit; sed quia novo modo de hoc gavisus est, sicut de re
impleta. Unde super illud Psalmi, delectationes in dextera tua usque
in finem, dicit Glossa, delectatio et laetitia erit mihi in consessu
tuo humanis obtutibus subtracto.
Ad tertium dicendum quod, licet praesentia corporalis Christi fuerit
subtracta fidelibus per ascensionem, praesentia tamen divinitatis
ipsius semper adest fidelibus, secundum quod ipse dicit, Matth.
ult., ecce, ego vobiscum sunt omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi. Qui enim ascendit in caelos, non deserit adoptatos, ut Leo
Papa dicit. Sed ipsa ascensio Christi in caelum, qua corporalem
suam praesentiam nobis subtraxit, magis fuit utilis nobis quam
praesentia corporalis fuisset. Primo quidem, propter fidei
augmentum, quae est de non visis. Unde ipse dominus dicit Ioan.
XVI, quod spiritus sanctus adveniens arguet mundum de iustitia,
scilicet eorum qui credunt, ut Augustinus dicit, super Ioan., ipsa
quippe fidelium comparatio infidelium est vituperatio. Unde subdit,
quia ad patrem vado, et iam non videbitis me, beati enim qui non
vident, et credunt. Erit itaque nostra iustitia de qua mundus
arguitur, quoniam in me, quem non videbitis, credetis. Secundo, ad
spei sublevationem. Unde ipse dicit, Ioan. XIV, si abiero et
praeparavero vobis locum, iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum,
ut ubi ego sum, et vos sitis. Per hoc enim quod Christus humanam
naturam assumptam in caelo collocavit, dedit nobis spem illuc
perveniendi, quia ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae,
ut dicitur Matth. XXIV. Unde et Mich. II dicitur, ascendit
pandens iter ante eos. Tertio, ad erigendum caritatis affectum in
caelestia. Unde dicit apostolus, Coloss. III, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt
sapite, non quae super terram. Ut enim dicitur Matth. VI, ubi
est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Et quia spiritus sanctus est
amor nos in caelestia rapiens, ideo dominus dicit discipulis, Ioan.
XVI, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus
non veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos. Quod exponens
Augustinus, super Ioan., dicit, non potestis capere spiritum
quandiu secundum carnem nosse persistitis Christum. Christo autem
discedente corporaliter, non solum spiritus sanctus, sed et pater et
filius illis affuit spiritualiter.
Ad quartum dicendum quod, licet Christo resurgenti in vitam
immortalem congrueret locus caelestis, tamen ascensionem distulit, ut
veritas resurrectionis comprobaretur. Unde dicitur Act. I, quod
post passionem suam praebuit seipsum vivum discipulis in multis
argumentis per dies quadraginta. Ubi dicit Glossa quaedam quod, quia
quadraginta horas mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere
confirmat. Vel per quadraginta dies tempus praesentis saeculi, quo
Christus in Ecclesia conversatur, potest intelligi, secundum quod
homo constat ex quatuor elementis, et eruditur contra transgressionem
Decalogi.
|
|